Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1370 » Pag 279 - 280

8.1370
279
280

279
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense ianuario, secunda indictione. Ante me petrum iudicem maio filius quondam
raimi et sepetana uxor eius filia quondam iohannis presbiteri, abitatores de loco priato, coniuncti
sunt cum vibo qui fuit castaldus filius quondam petri. Et ipsi vir et uxor clarificaverunt sibi
pertinere de nobem partibus integras duas partes de res foris hac civitate in locis cetaria et
falerzu et carbonara et septam arbori et ferolitu, que tote sunt per has fines. A parte orientis
280
finis rebus sancti cesarii et finis caput aque. A parte meridiei finis pede montis falerzi, sicut
valle discernit, et descendente in fluvio de cetara, et prebaricante ipso fluvio, et coniungente in
valle maiore, et per ipsa valle saliente in toro de imbrici, et recte exiente in fluvio de carbonara
de super partes finis serre montium et qualiter vadit in priore fine. Et sicut ipsis viro
et uxori congruum fuit bona illorum voluntate per convenientiam per hanc cartulam per licentiam
alderisii filii quondam guidonis castaldi tradiderunt ipsi vibo integras ipsas duas partes
de iamdictis nobem partibus de totis suprascriptis rebus per iamdictas fines cum omnibus que
intra ipsas duas partes sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis suis et cum
simile portione de moniminibus ex ipsis rebus continentibus. Ea ratione ut integra suprascripta
traditio semper sit in potestate ipsius vibi et heredum eius, et liceat illum et eius heredes de
ea facere quod voluerint. Verumtamen quoniam ipsi vir et uxor in suprascripta ratione tradiderunt
ipsi vibo totum et integrum quantum eis pertinuit et pertinet extra suprascriptas fines
ibidem coniunctas, et ob hoc susceperunt ab ipso vibo auri tarenos duodecim in omni deliberatione,
et per convenientiam ipse maio et predicta sepetana cum illius voluntate, cum qua
omnia que in hac cartula scripta et scribenda sunt, fecit, guadiam ipsi vibo dederunt et fideiussores
ei seipsos posuerunt, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper
defendere ipsi vibo et eius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est, tradiderunt,
ab omnibus hominibus, et tribuerunt ei licentiam ut quando ipse vibo et suos heredes
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus moniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. Et si sicut superius scriptum est, ipsi vir et uxor
et illorum heredes ipsi vibo et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos
heredes componere ipsi vibo et eius heredibus triginta auri solidos costantinos, et sicut superius
scriptum est, adimplere. et ipsi vibo dixerunt pertinere de reliquis septem partibus de suprascriptis
rebus, sicut sue rationis continente. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio