|
173
+ In nomine domini primo anno salerno principatus domni mansoni et domni iohanni filio
eius gloriosi principibus, mense iunius, decima indictione. Ego mulier nomine ima filia
quondam mauronti et uxor fuit petri, dum imvalida infirmitate me iacere cognosco, unde,
nisi divina misericordia mihi non obbiaverit, citius de oc seculo dimissa sum; set data est
mihi a domino protectione, vona in me cognosco abere memoria et rectum loquere possum,
iugitavi que dei sunt iudicia et oc seculo instavile est, ne suvito me mulier morte prehoccupet
et rebus et causa mea iniudicatam relinquam; set ideo iudico et dispono atque im
manu commito leoni presbiteri rector ecclesie vocavolo sancti angeli in lenzaria, et maioni
qui dicitur musi de idem loco lenzaria, ut per istorum nomina pro meis partibus et
salutis anime mee nominate mulieri offerta abeat in prefata ecclesia medietatem una petia de
terra cum arboribus suis vitatis et aliis fructiferis rebus mea, que abeo in ipsa clusa quod
a parte occidenti que finis abet: de duobus partibus fine eiusdem ecclesie, unde de una ex is
finis, quod est a partibus septemtrionis, infra hec rebus et alia rebus prefate ecclesie; est vero
via que mergit ad ipsa via plubica, que mergitur ad ipso castello: a parte orienti fine
ex ipsa rebus quod est reliqua medietas: a meridie fine de rede guaimarii comitis et perbade
ad fine priora sancti angeli. ec vero terra, qualiter finis concingitur, totam in eadem ecclesia
seat offerta; tamen ego mulier per consensu et largitatem eiusque viro meo, in cuius
mundium iacere me cognosco, interea cum inferius et superius et cum viis et andite sue,
et cum omnia intre se abentibus et pertinentibus, trasactibus nomine funditus in eadem ecclesia
siat offertum, sine omnis contrarietatem de meis eredibus aut cuiuscumque a meis partibus.
unde obligo meos eredes vel quis a meis partibus eos removere vel retornare quesierit,
et meos eredes eos in eadem ecclesia non defensaberit, obligati siat meis eredibus, aut
quis a meis eos querere presumserit, componere in predicta ecclesia et ad eius rectoribus et
cui eos in manu commisi, ut superius declaravimus, viginti solidos costantinos, et que prelegitur,
174
firmum in predicta ecclesia et ad eius rectores maneat im perpetuum. sicut te magelgardus
diaconus et notarius taliter scribere rogavimus.
+ ego petrus presbiter et abba
+ ego teofri
+ ego stefanus presbiter
+ ego ademari.
| |