189
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno tertio decimo. sed et iohannes
porfilogenito magno Imperatore eius filio anno secundo. die septima decima
mensis martii indictione secunda neapoli: Certum est me petrum presbyterum
qui nominatur sapacci. custus vero ecclesie beatissimi ianuarii christi
sacerdotes et martiris qui appellatur spoliamorte qui situs est intus anc civitatem
neapolis inter duas vicoras unum qui nominatur trea fata qui et carrarium
dicitur. et alium qui vocatur iudeorum regione porta sancti ianuarii.
A presenti die eo quod vos videlicet cunta congregationis monachorum monasterii
sanctorum sergii et bachi qui nuc congregatum est in monasterio
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridiarium.
mihi dedistis at detinendum ego cuntis diebus vite mee. Idest integra
portione et pertinentia vestra iuris memorati vestri monasterii. que
in memorato vestro monasterio pertinet de memorata integra ecclesia sancti
ianuarii. unam cum integra portione et pertinentia vestra memorati vestri
monasterii que in memorato vestro monasterio pertinet de omnibus domibus
et abitationibus seu cellis ipsius ecclesie pertinentes. et de terris
et de fundoras et de hortum ipsius ecclesie pertinentes. et de codicibus
et ornamentis et de omnibus rebus et substantiis ipsius ecclesie pertinentes.
omnibusque eis pertinentibus. in ea videlicet ratione quatenus memorata
portione et pertinentia vestra memorati vestri monasterii que in memorato
vestro monasterio pertinet de iamdicta integra ecclesia et de omnibus
memoratis ex ea pertinentes. in mea cuntis diebus vite mee sit potestate
tenendi et dominandi seu frugiandi. fruendi et commedendi et de ipsas frugias
faciendi que voluero. et si aliquod in memorata ecclesia a biris vel
a mulieribus offertum vel datum fuerit. si fuerit movile in mea sit potestate
per ratiocineas ex ipsa portione vestra ex ipsa ecclesia faciendi que
voluero. si autem inmovile fuerit aut talis causa pro hornamentum de memorata
ecclesia aut pretium vel codices. post meum transitum in memorata
ecclesia. remanere debeat. et quodcumque in memorata ecclesia vel in
190
eius cellis et abitationibus cuntique domibus at conciandum vel edificandum
abuerit ego illud conciare. et edificare debeam quomodo meruerit et ut iustum
fuerit per ratiocineas ex ipsa portione vestra de memorata ecclesia.
at meum expendium. et de hereditatibus ipsius ecclesie pertinentes inbateam
ego illas vene lavorare aut illas at lavorandum dandi asque scriptis. et non
abeam licentiam ego cuntis diebus vite mee de aliquis pertinentiis ipsius
ecclesie pertinentes. alicui vel ubique exinde dare aut largire per nullum
modum excepto si aliquod exinde at lavorandum dedero asque scriptis. qui
licentiam habeant. et si alium exinde fecero bacuum maneat et res et possessio
ipsa rebertant in proprietate de memorata ecclesia cuius iure esse
videtur. preter de memorata frugias que in mea sit potestate per raciocineas
ex ipsa portione vestra de memorata ecclesia faciendi que voluero.
Ita et ego cuntis diebus vite mee per ratiocineas ex ipsa portione vestra
ex ipsa ecclesia. in memorata ecclesia die noctuque omnem officium sacerdotale
facere et exibere debeam vel facere faciam. hoc est besperos et matutinos
seu missarum sollemnia et oris laudibus et lumminariorum concinnationibus
ut vona de me atcrescat oppinio coram deo et hominibus laus.
tantummodo ego cuntis diebus vite mee vobis vestrisque posterisque memoratoque
vestro monasterio dare et dirigere debeam per omnem annum.
oblatas paria quinque et pastillos viginti. per natibitas domini oblatas paria
tres. et per sanctum pasca paria dua. et per iobi die sanctum pastillos
viginti. simul asque omni amaricatione. et non abeatis licentiam vos
et posteris vestris memoratoque vestro monasterio a nuc et omnibus diebus
vite mee mihi tollere memorata portione vestra memorati vestri monasterii
que in memorato vestro monasterio pertinet de memorata ecclesia et de
suis omnibus pertinentiis per nullum modum. facientes ego homnibus memoratis
et peragentes qualiter superius legitur. et vos et posteris vestris
memoratoque vestro monasterio mihi vite mee illud antestare et defendere
debeatis ab omnis homines omnique persona. post autem meum transitum.
tunc memorata portione et pertinentia vestra memorati vestri monasterii
que in memorato vestro monasterio pertinet de memorata ecclesia et de suis
omnibus pertinentiis. et cum quantum mihi per inventaneum atsignaberitis.
rebertant vobis et in memorato vestro monasterio cuius iure esse videtur.
191
sicuti et quomodo continet alia simile chartula. que vos mihi exinde fecistis.
Quia ita nobis stetit. Si autem et in aliquid offensi fuerimus per quobis
modum aut summissis personis tunc compono ego vobis auri solidos viginti
bythianteos. et hec chartula ordinationis ut super legitur sit firma
scripta per manus petri curialis qui scribere rogatus per indictione memorata
secunda +
+ ego petrus presbyter subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi +
+ ego petrus curialis testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi +
+ ego petrus curialis complevi et absolvi per indictione memorata
secunda +
|