|
43
+ In nomine domini tricesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari, et tertio
anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense agustus, quarta
indictione. Memoratorium factu a nobis iohannes et boni germani filii quondam iohanni,
et iohannes, et mari, et ursus, et amatus germani filii quondam benedicti, abitatori in
nuceria, eo quod ante presentia domni amati venerabilis gratia dei archiepiscopus sancte
sedis archiepiscopio salernitano, et ante eius presentia astantibus subscripti testes, per
bona combenientia per iussionem ipsius domni archiepiscopi tradidit nobis petrus iudex
adbocatorem ipsius archiepiscopii una clusuria de terra cum arbusto pertinentem ipsius
archiepiscopii de eodem loco nuceria, ubi ad ipsa sala dicitur, per ec finis et mensuria:
de ex omni pars fine ipsius archiepiscopii, et sunt a pars septemtrionis passi nonaginta
sex, et a pars orientis passi septuaginta sex, et a meridie passi centum quadtuor, ab occidentis
passi nonaginta octo, totum mensuratum ad iusto passum omini. supradicta clusuria
de terra cum arbusto per supradicte finis et mensurie inclitum illut nobis ad tenendum
et laborandum tradidi nobis nominati iohanni et boni medietatem, et nobis nominati
44
iohannes, et mari, et ursi, et amati, et pro filii iaquinti qui fuit germano nostro, ipsa
alia medietate. unde pro taliter per bona combenientia per iussionem ipsius domni archiepiscopi
guadia nobis ipse iudex dedi pro bice ipsius archiepiscopii, et mediatorem
nobis posuit iohannes presbiter et cardenarius ipsius archiepiscopii filius quondam iohanni,
tali ordine, ut amodo et semper licead nos et ipsi filii ipsius iaquinti, et nostris et illorum
eredes, inclitum illut nostre potestatis tenere et dominare, et fobee et omnis nostre
utilitatis iusta rationem ibidem facere, et omni tempore ibidem resideamus et abitemus
nos et nostris eredibus, et ipsa curte cludamus, et omni tempore clusum et salbum illut
faciamus et abeamus, et abtis temporibus ipsa curte de super et de subter laboremus et,
ubi meruerit, bites et arbores plantemus, et sic eos totum de super et de subter laboremus
et cultemus, sicut decet bonum arbustum et locus ipse meruerit, quatenus proficiad
et non disperead; et annualiter per bindemie, quando meruerit, faciamus scire pars ipsius
archiepiscopii, ut ibidem dirigad missum suum, et nos ipso arbustum, sicut meruerit,
per tempore bindemiemus, et totum ipso binum ibique ad palmentum per medietatem illut
inter nos dibidamus: missum ipsius archiepiscopii tollad illut medietatem, et nos medietatem;
et, donec pro ipse bindemie ibidem steterit missum ipsius archiepiscopii, nos autem
illum nutriemus secundum nostram possibilitatem et demus eis ipsa palmentateca, sicut
consuetudo est; et per annum, quando meruerit, pars ipsius archiepiscopii adiubemus ibidem
ad conciandum organea da binum ipsius archiepiscopii, et pro faciendum ipsa cercha
totum istut faciamus et adiubemus per tempore, sicuti soluti fuimus ..... de ipso binum
ipsius archiepiscopii omni tempore, quando meruerit, ..... ipsius archiepiscopii que abuerit
per totum ipso locum nuceria, et ipso binum eius sortionem mittamus in ipsa organea;
et quod amodo et semper annualiter in tota ipsa rebus seminaberimus, demus
exinde annualiter in pars ipsius archiepiscopii terraticum secundum consuetudinem de
ipso locum; et quale tempore nos et nostris eredibus rebus ipsa tenere et laborare non potuerimus,
aut non boluerimus, inclitum illut bonum laboratum, et salbum, et bonum clusum
remittamus ad potestatem ipsius archiepiscopii, et licead nos inde exire cum omnis
nostra causa, scepto casa et palmentum et suscitoria que illis diebus ibidem abuerimus. Et
per bona combenientia per ipsa guadia obligabit se ipse domnus archiepiscopus et successores
suos et pars ipsius archiepiscopii etc. Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum
Constantini. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ Ego Petrus diaconus
+ Ego lando clericus
+ Ego petrus presbiter et cardinalis.
| |