+ In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Tancredus cupersani
quondam filius goffridi comitis. qui sum dominus castelli riniani. Dum nil
mundo firmum esse vel stabile credens sed omnia caduca et in lubrico posita.
Timens etiam ne michi intestato mors omnium comunis subriperet.
Magno affectu piaque devocione totis viribus deo et sancte ecclesie ecclesiasticisque
personis indesinenter obsequium exibere volo. Cumque michi gratum
sit servos dei et precipue viros ecclesiasticos pro salute mea mearumque
heredum deum exorantes honoribus et beneficiis munerari. Intuens ego
idem predictus tancredus intimam dilectionem et fidelitatis sinceritatem fidelium
servorum de ecclesia beati leonardi lame volarie habitantium et continuam
orationem quam ipsi pro salute mea meorumque heredum atque
omnium christianorum deo effundere non cessant cumque hi reverendi
servi dei necessitatem de terris seminationum et de olivis patientes honorificum
michi visum est auctoritate mea meorumque heredum vel successorum
terras et oleastros pro olivis inserendis eis donare. Laudatione
igitur amicorum meorum et obsecratione bonorum hominum riniani pro
redemptione anime patris et matris mee omniumque meorum parentum
pro salute quoque mea hac meorum heredum vel successorum. honore.
118
coram marcisio iudice et bonis hominibus riniani testibus subnotatis per
fustem. voluntarie concedo et do prephate ecclesie beati leonardi lame volarie
terram et oleastros quas habet in pertinentiis predicti riniani intus
flumen candelarii. et forestam meam que his finibus circumdantur. Recipiente
eas vito priore ipsius ecclesie cum Iohele milite riniani suo advocato.
Primus finis incipit a magno vado predicti fluminis candelarii qui vocatur
tamaricis. et ascendit per viam que vadit ad sanctum Ioannem rotundum
usque ad summitatem de castelluzzo. Secundus incipit a summitate
de castelluzzo et vadit per murices predicte foreste sicut pluviarum aque
discurrunt usque ad vallem que vocatur lamapuzzi. Tertius qualiter descendit
per ipsam lamam et currit iusta molinum veterem usque ad prephatum
flumen candelare. Quartus revolvitur per ipsum flumen et venit usque ad
vadum prioris finis. Hanc vero donationem ego predictus tancredus ita do
ut a modo in antea prephate terre et oleastri cum eorum pertinentiis et cum
omnibus aliis arboribus cultis et incultis cum ingressibus suis et cum omnibus
in se habentibus omnino sint de predicta ecclesia sancti leonardi et de
suis rectoribus sicut per predictas fines congiravimus. absque mea meorumque
heredum vel successorum contrarietate vel impeditione. Sed omnibus modis
omnibus in temporibus ab omnibus hominibus defensores eis exinde maneamus.
Si quis autem hanc nostram donationem seu largitionem violaverit
atque diminueret sciat se primum ut sacrilegum iram dei et eius maledictionem
incurrere. atque prephate ecclesie super altare auri puri libras
decem componere. et ad ultimum nostram vindictam et inimicitiam nostrorumque
heredum vel successorum in quantum poterimus promereri. ad huius
etiam donationis firmitatem hoc preceptum Ionathe nostro rinianensi notario
scribere iussimus. ac signo sante crucis nostris propriis manibus designavimus.
hactum anno incarnationis millesimo centesimo vicesimo nono. Mense
aprilis indictione septima.
+ Signum manus mee predicti Tancredi cupersani.
+ Signum propriis manibus benedicti stratigote.
+ Ego qui supra markisius iudex.
+ Signum propriis manibus sassonis vice comitis.
+ Signum propriis manibus osmundi militis.
119
+ Signum propriis manibus henrici militis.
+ Signum propriis manibus andree capud torti.
+ Signum propriis manibus pauli filii mingi.
+ Signum propriis manibus ioannis spolitini.
+ Signum propriis manibus benedicti spolitini foresterii.
+ Signum propriis manibus dopnelli Foresterii.
|