|  | 
 In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
 eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
 principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
 martio duodecima indictione. Coram me Rottelgrimo comite et
 iudice Antocia filia quondam Constantini castaldei que quondam
 fuerat uxor Petri comitis filii quondam Pandenolfi clerici
 coniuncta est cum Astulfo filio quondam Gisolfi comitis
 et ipsa Antocia ostendit unam
 cartulam divisionis scriptam per Iohannem notarium tertiodecimo
 anno principatus suprascripti domni nostri Gisulfi,
 
 mense iunio septima indictione. Qualiter ante Siconem
 comite et iudice ipsa Antocia et Matrona soror eius filia
 suprascripti Constantini, que fuit uxor Iohannis comitis
 filii quondam Truppoaldi qui fuerat stolsaiz et comes, dum
 una cum eis ipsi viri illarum adessent, coniuncte fuerant ad
 comprehendendum inter se sortes de terris et casis de intus
 hanc civitatem et de rebus foris hac civitate quas comune
 inter se habebant, et inter alia, quod ipsa Amocia comprehenserat
 in sortem, compreenserat partem a septemtrione
 de terra cum vineis et arbustis et silbis de loco Materno,
 que erat per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas:
 a parte occidentis finis media serra, inde passus
 viginti quinque; ab ipsa parte septemtrionis finis media
 sepes et intra ipsam terram erga ipsam sepem recte mensurati
 passus viginti sex usque terminum, et erat ibi lata ipsa
 sors ab ipso termino recte in ipsa parte meridiei usque
 alium terminum qui fixus erat inter ipsam et aliam sortem
 passus viginti duo; et ab ipso termino ubi compleverant ipsi
 viginti sex passus recte descendebat per media sepe usque
 terminum qui fixus erat per mediam sepem usque terminum
 qui fixus erat in hora subtana de via publica passus viginti
 sex, et erat ibi lata ipsa sors ab ipso termino qui fixus erat
 in hora subtana de ipsa via usque alium terminum qui fixus
 rat in parte meridiei in hora subtana de via inter ipsam et
 aliam sortem passus viginti tres et medium, mensurati
 per ipsam viam; et ab ipso termino qui fixus erat in hora subtana
 de ipsa via ubi compleverant ipsi viginti sex passus recte
 descendebat per mediam sepem in ipsa parte orientis intra
 ipsam rem erga ipsam sortem recte mensurati passus
 quinquaginta, et erat ibi lata ipsa sors passus viginti octo
 et medium usque alium terminum qui fixus erat in parte
 meridiei inter ipsam et aliam sortem recte mensurati passus
 ... compleverant ipsi quinquaginta passus descendebat
 in ipsa parte orientis per mediam sepem et medium
 
 vallitellum passus quinquaginta octo intra ipsam rem
 prope ipsam sepem et vallitellum recte mensurati, et erat ibi
 lata ipsa sors passus viginti octo et medium usque alium
 terminum qui fixus erat in parte meridiei inter ipsam et
 aliam sortem passus quadraginta minus palmos duos recte
 mensurati: a parte orientis finis medio ipso vallitello qualiter
 descendebat et coniungebat in aqua que dicitur Lucubie; a
 parte meridiei finis alia sors qualiter recte ascendebat
 ab eo loco ubi predictum vallitellum coniungebat cum ipsa Locubia
 in ipsa parte occidentis usque terminum qui fixus erat
 inter ipsam et aliam sortem in ripa de ipso vallone, et ab
 ipso termino qui fixus erat in ripa de ipso vallone ascendebat
 recte in parte occidentis erga aliam sortem passus
 quadraginta usque alium terminum qui fixus erat inter ipsam
 et aliam sortem et revolvebat in ipsa parte septemtrionis
 erga aliam sortem passus viginti usque alium terminum
 qui fixus erat inter ipsam et aliam sortem, et ab inde
 revolvebat recte in ipsa parte occidentis erga ipsam secundam
 sortem usque ipso termino qui fixus erat inter ipsam
 et aliam sortem ubi erat  ... passus minus palmos
 duos, et ab ipso termino ascendebat recte in ipsa parte occidentis
 erga aliam sortem per ipsos terminos qui fixi
 erant inter ipsam et aliam sortem usque media serra; cum
 omnibus que intra eam erant cunctisque suis pertinentiis et cum
 vice de ipsis viis et de aliis viis suis, ad faciendum ex ea ipsa
 Antocia et suos heredees quod vellent, sicut ipsa cartula
 continet, in qua ipse Sico comes et iudex subscriptus est.
 Cum autem suprascripta cartula fuit ostensa, ipsa Antocia, sicut ei
 congruum fuit, bona sua voluntate per convenientiam, per hanc
 cartulam, secundum legem et consuetudinem Romanorum qua vivit,
 tradidit ipsi Astulfo pro parte Petri filii sui et suprascripti Petri
 comitis integram suprascriptam terram  ...  per predictas
 fines et mensuras qualiter eam  ...  quemadmodum suprascripta
 cartula divisionis continet et cum omnibus que intra eam sunt
 cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et de aliis viis
 
 suis et cum vice et pertinentia de predicta cartula et de aliis
 muniminibus ex ipsa terra continentibus. ea ratione ut integra suprascripta
 traditio semper sit in potestate ipsius Petri et heredum
 eius, et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint; et
 per convenientiam ipsa Antocia secundum legem et consuetudinem
 Romanorum guadiam ipsi Astulfo pro parte ipsius Petri filii
 sui dedit et fideiussorem pro ipsius parte ei posuit Romoaldum
 filium quondam Petri clerici et medici et per ipsam guadiam ipsa
 Antocia obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi Petro
 filio suo et illius heredibus integrum illud quod ipsi Astulfo pro
 illius parte sicut suprascriptum est tradidit ab omnibus hominibus,
 et ipsa Antocia tribuit licentiam ut, quando ipse Petrus et eius heredes
 voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter
 voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo
 ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsa Antocia et alios
 suos heredes ipsi Petro filio suo et illius heredibus non adimpleverint
 et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
 presumpserint, per ipsam guadiam ipsa Antocia obligavit se et
 suos heredes componere ipsi Petro filio suo et illius heredibus
 centum auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum
 est adimplere. usumfructum vero suprascripte terre ipsa Antocia sue
 potestati reserbavit dum viva fuerit ad faciendum ex eo quod voluerit;
 post hovitum namque illius ipse ususfructus  ...  precepto
 Iohannis notarii scripsit. Ego qui supra Rottelgrimus comes
 et iudex.
 |  |