Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1234 » Pag 302 - 304

7.1234
302
304

302
MCCXXXIV
A. D. 1056
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense decembris, decima indictione. Ante me ratelgrimus comes et iudex .....
iaquintus castaldus filius quondam iohannis castaldi, coniunctum est cum Aunito filio
quondam risi de ipso loco aunito, et ipse iaquintus clericus filius .......… quam
dixit esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensurata. A parte septentrionis finis
bia, passi quadtuor ……… mensurata per ipsam via, passi quadraginta et
quattuor. A parte meridie passi octo et medium. A parte occidentis ………. Et
sicut ipse iaquinto congruum fuit vona sua voluntate, per anc cartulam donavit ipso
aunito ……… mensurata, cum omnibus que intra ipsam donationem haventibus
omnibusque suis pertinentiis et cum vice de viis suis ……. ut semper sit in potestate
ipsi aunito et heredum eius; et licead illum et eius heredes de eis facere quicquit
303
voluerint. Et propter confirmationem uius donationis, secundum legem langnobardorum,
launegilt subscepit de ipse iaquintus suprascripto aunito grosenam unam in omni deliveratione,
sicut inter illas convenit. Et per convenientiam ipse iaquintus guadiam ipsi
aunito dedit, et fideiussorem ei posuit petrum filium quondam mari, qui cognominatus
est pedutum; et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi
aunito, et eius heredibus integrum illut, quod ipse iaquintus eidem aunito donavit, sicut
suprascriptum est, hab omnibus hominibus; et ipse iaquintus contulit ipsi aunito licentiam,
ut quotiens ipse aunitus et eius heredes vellere, potestatem haveant suprascriptam
donationem per suprascriptas fines et mensuras per se defendere, qualiter voluerint, cum
omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea hostenderint. Quod si suprascriptam donationem,
sicut suprascriptum est, ipse iaquintus et eius heredes ipsi aunito et eius heredibus
defendere minime potuerint, tunc in suprascripto langnobardorum legum hedictum
de dono et subscepto launegilt scriptum est, eis adimpleant. Iterumque ipse aunitus per
convenientiam Apposuit et obligavit integras suprascriptas res Ipsi iaquinto In oc hordine,
ut si quolivet tempore ipse aunitus et eius heredes suprascriptas res, vel ex ipsas
per quemlivet modum daturi, aut vendituri, aut alienaturi fuerint, ipsi Iaquinto et eius
heredibus illut vendant solidos aureos sex, quorum quousque Abead tarenos bonos quadtuor,
qualis illis diebus in ac civitate formati fuerint; et faciant ipsum iaquintu et eius
heredes si se pro eo hemendo per tertium constitutum usque dies triginta sex, et si Ipse
iaquintus et eius heredes illut, sicut supra scriptum est, ab ipso haunito et ab eius heredibus
hemere voluerint, tunc, post accepta licentia ipse aunitus et eius heredes firment
ipsi iaquinto et eius heredibus suprascriptas res cum vice de viis suis cartula venditionis,
A puplico scriba scripta, cum guadia et idoneo fideiussore, et penis obligationis, sicut
lex et consuetudo istius civitatis. Nam si post ipsa constituta ipse iaquintus et eius
heredes illut hab eis, sicut suprascriptum est, hemere noluerit, Tunc post ipsa constituta
ipse aunitus et eius heredes licentiam haveat illut dare cui voluerit. Nam, si ante ipsa
constituta cuicumque illut vel ex ipsa per quemlivet modum dederint, aut vendiderint,
aut alienaverint sine solutione ipsius iaquinti et heredum heius, sicut de eorum paread
potestate substractum, tunc sine pretio sint in potestate ipsius iaquinti et eredum eius,
cum vice de viis suis, Ad faciendum ex eo ipse iaquintus et eius heredes, quod voluerint.
Et oc conbenit inter illis, ut si Ipse aunitus sine filiis filiabus defunctus fuerit, tunc
integram suprascriptam donationem perveniat ad potestate suprascripti iaquinti et heredum
eius, et licead illum et eius heredes de hea facere, quod voluerint, et ipse iaquintus
et suos heredes statim dent homini illi, cui ec cartula in manu paruerit, sex aureos
304
solidos, quorum quosque habead aureos bonos quattuor, qualis illis diebus in ac civitate
formati fuerint, Ad distribuendos illos ille homo, cui ec carta in manum paruerit,
pro pauperes et horfanos, sicut ei deus melius inspiraverit. Et si, sicut superius scriptum
est, ipse aunito et eius heredes ipsi iaquinto, et eius heredibus non adimpleverint, et
suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per combenientiam
per ipsam guadiam obligavit se ipse aunitus et eius heredes componere ipsi
iaquinto et eius heredibus viginti auri solidos constantinos, et, sicut superius scriptum
est, adimplere: et quod inter virgulos scriptum est, legitur; et eius heredes. Te iohannem
notarium imperavi scrivere.
+ Ego qui supra Rottelgrimus Comes et Iudex.
Torna all'inizio