Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.109 » Pag 337 - 339

9.109
337
339

337
[+ In nomine Domini. Vicesimo non]o anno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis iulius
nona indictione. Declaro ego Leo filius quondam Sergio
presbitero Melfitano quam et ego mulier nomine Maria
[...] quam et ego Alfanus filius quondam Petrus,
qui sum gener de ipsum Leo, et ego mulier nomine
Blatta filia superdicti Leoni, qui igitur sumus vir et uxor,
quoniam coniuncti sumus in combenientia cum Petro abbas
monasterii Sancti Archangeli qui situm est in mons Corace
de Cilentus. et nos omnes declaramus quondam a predicto
338
Leo parate habemus rebus in ipso precepto de Camella qualiter
ego Leo emi da Lando et Alfano fratri et filii quondam
Petri, sicut fuit de socea Andrea et per pars de filia et gener
Andrea ad ipsi nostri venditori pertinuit, que sunt vineis
et terris et arboribus pomiferi vel impomiferi. et congruum
nobis omnes est viribus et mulieribus coram vonorum hominum
subscriptorum testium de integra scripta parationis
nostra, qualiter nobis diximus nobis abere, medietatem partem
exinde offerimus in prefato monasterio Sancto Archangelo
et ipsa [medietate unani]miter tradimus illut in eadem
monasterio cum omnia infra se habentes omnia ex eis pertinentes,
cum aquis, finis et vice de viis et andi[tis suis. ea
ratione] ut cunta suprascriptas res quemamodum super declarata
est semper sit in potestate prephatus monasterium et
rectores eadem ecclesia, et liceat pars [eadem ecclesia de
ei]s facere qualiter voluerint. et propter confirmationis huius
nostre offertionis vel traditionis uniter recepimus a te domno
Petrus [...] tarenos auri solidos septem in omni deliveratione
sicut inter nos combenit. et per combenientiam nos
iamdicti Leo et Alfano socrus et [gener, et nos Mari]a et
Blatta, qui sumus mater et filia et uxoribus super suprascripti
virorum, gudiam tibi domno Petro abbas et ad Landus
advocatori eidem mo[nasterio dedimus et fideiu]ssorem posuimus
Costantinus filius quondam Ursonio de loco qui dicitur
Periniana et per ipsam gudiam obligamus nos predicti
viri et mulieri et nostris [heredibus semper def]endere
ad pars prefatum monasterium et tibi domno Petrus abbas
tuosque posteros integra scripta res qualiter diximus da omnes
homines et, quando per vos ipsos et pars ipsa ecclesia
voluerit inde esse autores et defensores, licentiam et potestatem
339
abeatis qualiter volueritis cum omnibus moniminibus et
rationibus quas exinde habere potuerint et de eo hostenderitis.
et si sicut superius suprascriptum est nos iam prenominati viribus
et mulieribus et nostris heredibus tibi domno abbas
tuosque posteros et ad pars ipsum monasterium non adimpleverimus
et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut
contra[dicere] presu[mpserimus per] nos vel per summissas
nostras, per ipsam gudiam et combenientiam obligamus nos
qui supradicti viri et mulieribus et nostris heredibus ad
componendum tibi [domno Petro abbas et ad tuo]s successores
et ad pars prefatum monasterium vel cui videlicet
scriptum pro pars prephata ecclesia in manus paruerit quinquaginta
[auri solidos constantini et sicu]t superius scriptum
est adimplere. et nos iam super nominate Maria et Blatta
scripta offertione et traditione tradidi[mus tibi domno Petro
abba]s una cum eidem viribus et mundoald nostris et illi hibique
astante. Et taliter scribsi ego Landus presbiter et notarius
et interfui.
[+ Ego Al]feri.
+ Signum manum Guidolfio filio quondam Alechisi clerici.
Torna all'inizio