Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.983 » Pag 167 - 168

6.983
167
168

167
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri Guaimari,
et quarto anno principatus eius capue, het ducatus eius amalfi seum sorrenti, mense september,
decima indictione. Ideoque ego iohannes filius quondam maghenolfi, quam et ego mulier
nomine gemma filia quondam iohanni et uxor sum istius iohanne, et abitantes sumus in
eodem loco nucella, clarefacimus nos iamdicti vir et uxor abere rebus in eodem loco nucella,
ubi hipsa gructilla dicitur, et congrum est nobis iamdicti vir et uxor exinde bindere
una peciola had stefanum filium quoddam martini per as fines: da oriente saliente per
ipso..... a septemtrione fine risi, et descendendo da occidente per ipso lubone: da pede
per ipso lupone qui est de super ipsa bia. Ec vero iamdicta peciola de terra per iamdicte
168
finis predicto stefano illut retradidimus hante idoneis subscripti hominibus, per anc cartulam
benundamus atque ad semper abendum confirmamus tibi nominato stefanu, ad securiter
et firmiter amodo et semper tu tuique eredibus illud abendum, dominandum, possidendum
et omnia inde faciendum que tibi tuique eredibus placuerit, cum omnia intro se
habentes et bice de biis, et pro firmam stabilitate recepimus a te iamdicto stefanu aurei
tari octo in omni finitione, sicut inter nos stetit. de qua per combenientia nos iamdicti
vir et uxor guadia tibi nominato stefanu dedimus, et mediatorem tibi posuimus radoaldu filium
quondam maranci; et per ipsa guadia obligamus nos iamdicti vir et uxor et nostris eredibus,
ut defensemus tibi predicto stefanu et da tuis eredes cunta suprascripta rebus per
supradicte finis da omnes omines ab omnique partibus; et quando per bos ipsos inde bolueritis
esset autores et defensores, bice nostra licentiam habeatis cum omni monimine, vel
rationem quas inde abere potueritis. Quod si ec omnia suprascripta per supradicto hordine
tibi tuique eredes non adimpleberimus, et remobere vel contrare aliquit inde boluerimus
per qualibet ingenio aut rationem, per ipsa guadia obligamus nos iamdicti vir et
uxor et nostris eredibus biginti solidi aurei costantini, et cunta suprascripta omni tempore
firmum et stabilem permaneat aput bos per supradicta guadia et iamdicto mediatore, et
taliter scribere rogabimus te grimoaldu clericus et notarius de actu cilento feliciter.
+ ego ademari clericus
+ ego iohannes clericus.
Torna all'inizio