Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.634 » Pag 168 - 169

4.634
168
169

168
+ In nomine domini anno bicesimo secundo principatus domni nostri guaimari glorioso
principe, mense nobember, nona indictione. Memoratorium factu a me amore filio quondam
petri, eo quod in locum nucerie ante presentia maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti
169
maximi, et ibique esset subscripti testes, per demandationem ipsius abbati pro pars et vice
ipsius ecclesie sancti maximi ad tenendum et laborandum tradidit maranci filio iohanni
de locum angre una pecia de terra bacua, quod pars ipsius ecclesie abet a super ipso locum
angre, ubi corbaru dicitur, propinquo ecclesia sancti archangeli per ec finis: a sebtemtrionis
fine rebus episcopio pestanu: a pars orientis fine rebus qui fuit de episcopio stavianu,
quod modo dominat ipsa ecclesia sancti archangeli: a meridie fine de eredes leoni de locum
sarnu: a pars occidentis fine quod modo dominat eredes liotardi et coniungente se in ipsa
priore fines; ec vero predicta pecia de terra per iamdicte finis inclitum illut pro pars et
vice ipsius ecclesie et per demandationem ipsius abbati tradidit ipsius maranci tali ordine,
amodo et usque tres frudia recollecta licead ipse maranci vel eius eredes, ipsa terra
laborare et seminare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem faciant, et
quantum victum alio annualiter usque ipso constitutum ibidem fecerint, totum sue sint
potestatis: preter annualiter per nobum tempore …….. deant ad pars ipsius ecclesie
terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; ad completo ipso constitutum inclita
ipsa pecia, per iamdicte finis remittant ad potestate ipsius ecclesie. Unde pro taliter per
vona combenientia per demandationem ipsius abbati guadia mihi ipse maranci dedit et
mediatorem mihi posuit se ipsum; et per ipsa guadia etc. Statuta multa decem auri solidorum
constantinianorum. et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui interfui.
+ ego benedictus
+ ego guiso
+ ego mari.
Torna all'inizio