Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.957 » Pag 126 - 127

6.957
126
127

126
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus salerno domni nostri Guaimarii,
et secundo anno principatus Capuae, et secundo anno ducatus eius amalfi seu surrenti,
mense Ianuarius, hoctaba indictione. Declaro ego Iohannes abbas monasterio sancti michaheli
archangeli, qui situm est in mons coraci de cilento, heo quod ante ydoneis subscripti
hominibus per combenientia una cum alefanto abbocatore predicto monasterio tradidit
una pecia de terra rebus predicto monasterio ad comita, et urso germani et filii quoddam
callini, et iohannes filius quoddam andree, qui sunt thiam et nepote, ubi ipsi residente
sunt subtus ipsa et super ipsa via iuxta aqua, que dicitur sisinbrio, pastinationis hordine,
ut liceret ad ipsi suisque heredibus, nato nasciente, si boluerint super ipsam rebus
residere, fovere, lavorare, vinea, poma, salices plantare et omnis sue utilitatis hibidem facere,
et amodo usque in septem anni quicquid vinum vel fruge inde exierit, totum illud ipsi
suisque heredibus habeant. post completi ipsi septem anni, tunc ipsi nominati thiam et
nepus, et eorum heredibus faciant scire pars predicto monasterio et eiusque rectoribus, et.
quicquid vinum, seu fruge inde exierit factum paratum ad palmentum, dividantur. in tres
sortes: pars predicto monasterio habead inde ipsa una sortes; ipsi nominati germani et
nepus eorum et suorum heredibus tollad et havead ipse due sortes, et licentiam habeant
127
de rebus predicto monasterio arbores incidere pro pedamento et cludendum, nato nasciente,
absque omni mea, vel de meis posterioribus et pars predicti monasterii contrarietate,
et quicquid hedificium in rebus predicto monasterio per ipsi factum fuerit, ego et meis
successoribus et pars iamdicto monasterio defensemus illud eorum da homnis homine ab
omnique partibus, in supradicta ratione illud habendum; et si inde exierint, licead eos
inde excotere omnia suarum movilia et pergere, ubi eorum placuerit, absque omni contrarietate
de pars ipso monasterio, rebus ipsa cum omni hedificio redead in potestate de
predicto monasterio; et si usque in tres annos hibidem rebersi sunt, tunc iterum ipsa rebus,
quod per ipsi edificatum est, ad ipsi suorumque heredibus redead potestatis, in supradicta.
ratione illud habendum, nato nasciente. quod si taliter omnia suprascripta per
supradicto hordine ipsi nominati comita, et urso, et iohannes, et eorum heredibus michi
iamdictus iohannes abbas et ad meis posterioribus non adimpleverint, et removere vel contrare
aliquid inde voluerint per qualiscumque ingenium vel rationem, tunc obligaberunt
se ipsi iamdicti comita, et urso, et iohannes, et suis heredibus ad componendum michi
nominatus iohannes abbas et ad meis successoribus et ad pars predicto monasterio viginti
solidi aureis costantini. Unde pro cuncta que supra prelegitur, adimplendum, ipsi iamdicti
comita, urso et iohannes guadia michi predictus iohannes abbas dederunt et mediatorem
mihi posuerunt iohannes filius quoddam guisi, et hunc brebem scripsit ego talarico presbiter
et notarius qui interfuit, hactum cilento.
+ ego bernaldus presbiter
+ singnum manu disiju presbiter.
Torna all'inizio