Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1060 » Pag 4 - 5

7.1060
4
5

4
MLX
A. D. 1046
+ In nomine domini vigesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri Guaimarii,
et octabo anno principatus eius capue, et septimo anno ducatus eius amalfi et surrentum,
et quarto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii
principis et ducis, et tertio anno ducatus illorum apulie het kalabrie, mense februarius,
quartadecima indictione. Memoratorium factum a nobis ademari filio quondam grimoaldi
et amatus filio quondam petri, qui sumus thio et nepotes, eo quod ante subscripti
testes per conbenientia tradidit nobis mulier nomine aloara que fuit uxore quondam laidolfi
comitis et filia quondam truppoaldi comitis, et una cum illa exet Iohannes comes germano
5
suo pro bice sua et de filie sue femine, una pecia de terra illorum pertinentem quod abet
in locum nucerie, ubi gorga lupeni dicitur, quod est per ec finis et mensure: a sebtemtrione
fine illorum, passi quadraginta septem: ab occidente fine passi sexaginta quadtuor:
ab oriente fine bia, passi sebtuaginta octo minus cubita dua rebolvente a parte sebtemtrionis
usque priora fine inde passi nobem; totum mensuratum at iuxto passu ominis. ec
vero predicta pecia de terra cum arbustis per iamdicte finis et mensure cum omnia infra
se abentes et cum bice de bia sua ipsa iamdicta mulier, una cum ipse comes, inclitum
illut nobis tradidit, tali ordine, ut amodo et omni tempore at nostra vel de nostris eredibus
et ominibus, quod ibidem miserimus, sint potestatis illut eos tenendum, dominandum, fobee,
omnis nostre utilitatis iuxta rationem ibidem faciamus, et eos illut pastenemus, ubi meruerit,
arbores et bites, et propaginemus; et sic totum illut lavoremus de super et de subter, sicut
locus ipse meruerit; ut in melius proficiant et non dispereant; et si in ipsa traditione voluerimus
cludere, unde nobis abtum fuerit, potestatem illut abeamus clusamen facere, quale
voluerimus. Et per omnis annum per tempore de bindemie faciamus nos et nostris eredibus
scire ipsa iamdicta aloara et suos eredes, ut ibidem dirigat missum suum et nos illut
rationabiliter illut vindemiemus, et binum quod inde exierit, per medietatem at palmentum
inter nos dibidamus: nos tollamus medietatem et illut medietatem; sortionem suam de ipso
binum nos illut portemus salbum usque at cellario suo, quod abet in dicto loco a nucerie,
ubi a la statua dicitur, et midtemus ipso binum in organeo illorum qui per nos fiat conciatum
vonum, sicut meruerit, sequentes binum quod ibidem miserimus, et ipso missum
nutricemus, sicut iuxtum fuerit, et palmentaticum ei demus, sicut meruerit; et de quod
ibidem seminaberimus, demus inde ei terraticum secundum consuetudinem de ipso locum;
et quale tempore nos et nostris eredibus ipsa traditione in iamdicto ordine tenere noluerimus,
aut non potuerimus, liceat nos et nostris eredibus, vel omines quod ibi miserimus,
inde exire cum omnis causa nostra mobilia, quod ibidem abuerimus, et ire cum illut ubi
voluerimus, et ipsa tradictio lavorata et cultata vona et surta remidtamus at potestate sua
et de suis eredibus. Unde pro taliter per combenientia guadia nobis dedit mastalus clericus
minister illorum per demandationem et absolutionem ipsorum iohanni comitis et de ipsa
sorore sua, et mediatorem nobis posuit rothari filium quondam iohanni de nucerie; et per
ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego
petrus protonotarius.
+ Ego Guisenolfus.
+ Ego mirandus.
Torna all'inizio