Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.192 » Pag 247 - 249

1.192
247
249

247
+ In nomine domini anno Septimodecimo domni landolfi gloriosi principi et anno tertiodecimo
principatus domni paldolfi filii eius, mense iulius quartadecima indictione. Ego castelmannus,
248
qui et cicero dicitur, filius ursi, de oc quod ante nobiliorum subscriptorum testium declaro
me habere rebus in loco baneo propinquo abellino et in loco, ubi caprilia dicitur, et per alias singulas
locas et case intus civitate abellini, et congruum michi est donare de ipsis rebus et casis
adque mobilibus meis quartam parte andree filii loperissi. Propterea ego nominatus cicero,
dum michi congruum esse videtur bona etenim mea voluntate, per hanc quoque videlicet cartula
dono adque concedo tibi nominati andree integra quartam parte de omnibus rebus substantiis
et casis atque mobilibus meis cum quartam parte de ipsas moniminas, que de ipsis rebus et
casis sunt pertinentes atque continentes. Et ipsis rebus, ut diximus, hec sunt: curtis, hortalis,
vineis, vinealis, castanieta, escleta, cerreta, monti, plano, cultu atque incultu, omnia et in
omnibus, ubicumque de rebus et casis adque mobilibus meis inbentum fuerit, inclita quartam
partem exinde tibi nominati andree donabit una cum inferius et superiusque, adque cum omnibus
suis pertinentiis ad semper eos abendum et possidendum tu quam et tuos heredes, et cui a
vos datum esse paruerit, et faciendum exinde omnia quodcumque volueritis sine contradictionem
mea et de meis heredibus et sine cuiuscumque requisitione. Et pro hanc mea donatione confirmandam,
continuo recepit a te iuxta legem launegilt mantellum unum: finita est ipsa
mea donatio Ea ratione, ut amodo et semper eadem mea donatione habere et possidere securo nomine
baleatis et securiter faciatis exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis. Et
aliter statuimus, ut usque dum dominus michi spatium vite donare dignatus est, ipsis rebus et
casis mee sit potestatis usufruendi ... non bendendi, nec donandi, nec per nullis modis
alienandi, nisi tantum usufruendi. Post meum vero obitum hebeniat in potestate tua et de tuis
eredibus: tantum detis pro animam meam solidi quadtuor, et faciatis pro animam mea septima
et trentale, et annuale. Quod si aliquando tempore eadem mea donatione, sicut prelegitur, retornare
aud remobere quesierimus, Post panc cartulam ostensam et relecta publice fuerit et in
antea perseveraverimus eos remobendum aud exinde causandum, vel si illos vobis da omnis homines,
cui a nos datum vel alienatum esse paruerit, non defensaberimus secundum langobardorum legem,
ideo ante omnia questio et causatio nostra adversus vos vacua et tacita sint, Et
quinquaginta solidos constantinos Per hanc cartulam vobis componere hobligamus, Et adversus
vos per imbitis tacitis et contemptis maneamus. Igitur autem obligo me ego qui supra castelmannus
atque heredes meos obligo tibi nominati andree quam et ad tuis heredibus, iamdictam
mea donatione ab omnibus hominibus antistemus et defensemus secundum langobardorum legem,
Simulque et da partibus uxori mee, Seu et ab omnibus hominibus, qui pro partibus eius inde
causaverint, omni tempore antistemus et defensemus per supradicta hobligata pena. Da aliis vero
pominibus Sciatis exinde per vos autori et defensori cum ista cartula et cum moniminas ipsas,
que de ipsis rebus et casis sunt pertinentes adque continentes, ut liceam te et tuos heredes per
249
vos ipsi defensori essere et moniminas ipsas ad legem ostendere et omnia exinde facere, sicut
ego et meos heredes facere debuissemus per eadem oblita pena. Proinde fecit ego iamdictus
castelmannus tibi predicti andree pec supradicta donatio, pro quo tamen debet studiare et labare
et omnia michi peragere, sicut filius pater. Quod taliter te gaidione subdiaconus atque notarius
scribere rogavi in abellino, mense et indictione feliciter.
+ ego ioannes
+ ego sasso
+ ego ildeprandus
+ ego ermetancus clericus.
Torna all'inizio