Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 2 » Arch. Capit. Arezzo Carte di S. Flora e Lucilla n. 592-592bis » Pag 45 - 46

Arch. Capit. Arezzo Carte di S. Flora e Lucilla n. 592-592bis
45
46

424.
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Quicunque iuraverint ad hoc breve in
comuni, iurabunt custodire et salvare abbatem sancte Flore et eiusdem monachos et
conversos qui nunc sunt vel antea erunt pro tempore, et eorum res; et non esse in dicto
nec in facto, quod abbati et suis monachis aliquo modo prohibeatur mittere camparios in
curte de sancta Flora et in Mug(l)iano. Bandum autem, quod abbas in predictis curtibus
et aliis posuerit et in omnibus ibidem habitantibus, si ruptum fuerit, ipse sibi accipiat
sine impedimento Comunis civitatis; et siquod semper fuerit. Castella et villas que nunc
p. 46
habet abbatie sancte Flore cum eorum curtibus, et villam de Mo[ntione cum omni]
podere predicte abbatie ubicumque habet, non tollere neque contendere neque minuere,
et ab omni persona defendere, bona fide, sine fraude; et raiones dicte abbatie adiuvare,
in bone statu retinere; et bonam consuetudinem, quam habent boni homines
civitatis in suis hominibus, illam eandem abbati sancte Flore servare: eo salvo quod
quando per aliam nostram terram dabitur datium imperatori vel suis nuntiis, tunc habeamus
ex castris et villis et rebus predicte abbatie forensibus fodrum XXVI denariorum
per foculare cum bonis consuetudinibus predicte abbatie, nisi abbas requisiverit sibi
a curia; alias autem quando datium colligetur per civitatem dentur XII denarios per
foculare predictorum locorum, sicut colligiur per civtitatem. Hec omnia iurabunt consules
servare, et facient iurare homines civitatis, burgorum et suburbiorum, unum per domum
de his qui iurant per alia sua negotia; eo salvo quod quicumque adiuvet amicum
suum quoad ius si vult.
Conventiones autem alias, quas fecimus cum abbate et suis monachis de pecunia
solvenda et plateis, teneamus adimplere usque ad primas kalendas venturas vel ad alium
terminum ab eo indicatum; et res que sunt in castro Turite, et que sunt abbatis et
monachorum et hominum de Turita, si quis nostrorum civium abstulerit, inde dare
faciemus. Credentias quas abbas dabit nobis consulibus vel potestati tenebimus, et
consilium dabimus bona fide requisiti. Edifitium autem sive edifitia que in suo facere
voluerit abbas, sive sui, libere faciant. Monachi vero vel conversi non cogantur, et
quando renovantur, in civitate renoventur; et ista et electio fiant sine contradictione
civium, et secundum quod consuetudo abbatie est.
Torna all'inizio