|
375
+ In nomine Domini. Tricesimo anno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis iunius
decima indictione. Nos vir et mulieribus qui sumus mater
et filii, quorum nominati sumus Petrus filius quondam
Iaquinto et Rendene, que fuit uxor eidem Iaquinto, et Maria
sorore eiusdem Petri, una cum nostro advocator et
mundoald nostrum coniuncti sumus in combenientiam cum
domno Petrus abbas monasterii Sancti Archangeli. et nos
iam nominati viri et mulieribus profitemur abere rebus a
predicto Iaquinto in locum Camella et per locora eidem locis
et Cilenti, et per combenientia tradidimus integras nostras
res, qualiter nobis pertinet michi Rendene per quarta pars a
predicto viro meus et nobis iamdictis frater et sorore sicut
dictum est ab ipso nostro genitore, in ipso monasterio
Sancti Archangeli. in eo tinore ut omni tempore sint
376
ipsa res in potestatem prefata ecclesia, set tamen, usque nos
et nostris heredibus voluerimus ibidem residere et lavorare, liceat
nos ibidem omnis nostre utilitatis facere et quicquid laborem
exinde abere potuerimus nostre sint potestati et in
ipso monasterio rationem retdamus; et si de ipsa res exire
voluerimus, licentiam abeamus cum omni nostra mobilia pergere
ubi voluerimus, ipsas vero rebus in ipsa sancta ecclesia
permaneat; et si usque triennium rebersi fuerimus hic ad abitandum,
ipsas res nobis nostrisque heredibus redeat potestatem
ad frudiandum et ad pars ipsum monasterium rationem
retdendum. unde pro taliter adimplendum nos iamdicta
mater cum filiis, qualiter nomine computati sumus,
una cum ipso nostro advocatori et mundoald nostrum
gudiam tibi domno Petrus abbas et Lando advocatore
eidem monasterio dedimus coram vonorum hominum subscribendi
testes, et fideiussorem posuimus Iohanne Musuricla filium
quondam Petrus Musureccla; et per ipsam gudiam
obligamus nos et nostris heredibus semper defensandum
scripta res ad pars prefatum monasterium da omnes homines;
et quando pars ipsum monasterium exinde voluerit exinde
esse autores et defensores, licentiam et potestatem habeant
cum omni monimine et ratione quas inde abuerint qualiter
voluerint. et si sicut scriptum vel ex eis quicquam remobere
qualiter diximus voluerimus, nos et nostris heredibus vel
per nostra apposita persona aut aliquit ex eis contradicere voluerimus,
per ipsam gudiam obligamus nos qui supra nominati
vir et mulieribus et nostris eredibus componere tibi
domno Petrus abbas tuosque posteros et ad pars ipsi prefatum
monasterium vel cui scriptum istum pro vice eadem
ecclesia in manus paruerit viginti solidi aurei costantini, et
que supra legitur in predicto hordine firmiter permaneat et
hubi super positum est nostrisque heredibus ita est. Et taliter
scribsi ego Landus presbiter et notarius et interfui. S.
+ Ego Alferi.
+ Signum manum Guidolfio filio quondam Alechisi clerici.
| |