Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1346 » Pag 212 - 213

8.1346
212
213

212
+ In nomine domini vicesimo primo hanno principatus domni nostri gisulfi gloriosi
principis, mense martius, prima indictione. ego iohannes filius quondam lamberti de locum balnearia,
de sicut michi congruum est vona etenim mea voluntate per anch cartam ante idoneis
ominibus, qui subter scripti sunt venumdedit adque ad semper abendum confirmo tibi sesamus
filius quondam dumnelli de eodem loco balnearia una pecia de terra mea cum arbustis vitatis
quod ego abeo in iamdicto locum ubi proprio a lu puteum dicitur, que est terra ipsa per ec
finis et mensuriis; a pars septemptrionis fine de consortibus nostris, inde sunt passi decem et
octo, et uno gubito: a pars occidentis fine episcopio, et inde abet passi duodecim; rebolbente per
ipsa eadem fine episcopio in pars septemtrionis, inde sunt passi undecim; a pars occidentis,
sicut limite discernit per finem de consortibus nostris inde abet passos nobem: a pars meridie
fine raidolfi presbitero et abbatis germano tuo, inde sunt passi duodecim, revolbentem
in pars orientis, et inde fine de ipso raidolfo germano tuo, inde sunt passi sex. Iterum rebolbentem
in pars meridie similiter per ipsa fine de iamdicto germano tuo, et inde sunt passi
decem et octo. ab oriente, sicut inde limite discernit per fine de consortibus nostris usque ad
priora fine inde abet passos decem et septem totum autem ad iusto passu ominis. ec vero rebus
per iamdicta finis et mensurie cum omnia intra que eam sunt et cuntisque earum pertinentiis
et cum bice de via sua totum et inclitum illut tibi qui supra sesami venumdedit, unde nullam
michi aut quarta uxoris mee vel in quabis partibus nihil inde rexstitit, aut dicimus remanere
213
sortione, set sicut diximus totum et integrum illut tibi iamdicto sesami venumdedit ad faciendum
inde tu et tuos eredes omnia quod volueritis sine omni contrarietate mea et de ipsa uxor mea
vel de meis eredibus aut cuiquam ominibus. unde pro confirmanda et stabiliscenda anc mea binditione
a presentis suscepimus a te iamdicto sesami auri tari boni per numerum decem in omnis
deliberatione, sicut inter nobis convenit. finitoque vero pretium ipsum aput nos ea ratione. de
qua ego iamdictus ioannes vona mea voluntate guadiam tibi qui supra sesami dedit et fideiuxorem
tibi posuit meipsum, et per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus semper defenderet
illut tibi tuique eredibus tota et integra suprascripta mea vinditione a pars ipsius
uxoris mea et da omnes omines omnique partibus cui per me, aut per ipsa uxor mea vel exinde
datum ut obligatum esset paruerit, aut qui pro nostris partibus quascumque causationes inde
vobis emiserimus nos vobis vestrisque eredibus defensemus de alii vero ominibus et partibus
per nos ipsis siatis auctores et defensores cum ista cartula et qualis muniminibus et rationibus
quas inde ostenderitis et finem facere, sicut vultis. Quod si omnia, ut superius scriptum
est, per supradicto ordine illut tibi tuique eredibus non adimpleberimus vel aliquid inde eos
vobis tollere aut contrare quesierimus quomodocumque aut pro quabis rationibus, Ideo per supradicta
guadia obligo me et meis eredibus ad componendum tibi sesami vel ad tuis eredibus
et cui cartula ista pro nostra parte in manu paruerit, viginta hauri solidos constantinos. et
omnia tibi tuique eredibus adimpleamus, sicut superius scriptum est. et taliter scribere rogavimus
te iohannes notarius: actum mitiliano.
+ Ego romoaldus.
+ Ego ademarius.
A tergo huius instrumenti legitur: A septemptrione fine de consortibus nostris passi XVIII
et gubito: ab occidente fine episcopio passi XII: revolbente per ipsa fine episcopio in pars
septemptrionis passi XI; a pars occidentis, sicut limite discernit per fine de consortibus nostris
passi VIIII; a pars meridie fine tua passi XII, revolbente in pars orientis similiter fine tua passi
sex, intra rebolbente in pars meridie per ipsa fine tua passi XVIII: ab oriente sicut limite discernit
per fine de consortibus nostris passi XVII.
Torna all'inizio