Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.437 » Pag 101 - 103

5.437
101
103

101
+ In nomine domini dei salvatoris nostri iesu christi. Temporibus
domino Iosfrida dei gratia consul et dux: mense ianuario indictione septima
gaieta: et ideo nos iohannes presbyter de rico. Quam et nos iohannes
et petrus et stephani de rico patris et filii abitatoribus castro argenti.
Divina itaque gratia compulsi per dei omnipotentis misericordia. quam et
pro redemptionis anime nostre et omnium nostrorum parentum. ab hac die
et omnem futurum tempus. cum uno consilio uno tenore. pariterque spontanea
nostrae voluntatibus placui vobis dari. donari. et concedere. atque offerire
et perpetualiter etiam scribere. In ecclesia tua beatissime michahel
archangele. qui situs est in civitate gaieta. ubi nunc rectorem et gubernatorem
conspicimus esse domino constantino in dei nomine venerabili abbati:
Idem damus et offerimus da die presentis. omnia et in omnibus pertinentie
nostre hereditatis de terre. et vineae posite intra traguazano. quantumcumque
nobis ibidem pertinet aut pertinentes fuerit da paterna vel
da materna substantia seu de nostra comparatione. Similiter damus atque
offerimus nos in tuo sacro cenobio sancte michahel archangele omnia et
in omnibus ipsa nostra portione de ipse vinee quantumcumque nobis pertinet
in territorio de argenti. cum tota et inclita ipsa domui nostra que
est posita intus in suprascripto castro argenti. tota preordinata cum aree.
tinaccia et ligna quante ibidem intus habet. quomodo nos eam possedimus
usque modo taliter nos eas donamus et offerimus. et ipsa suprascripta
nostra pertinentia de terris et arbustora. quantum nos habere visi sumus
pater et filii in suprascripto loco. guazanu quantum nobis ibidem pertinet
aut pertinentes fuerit. da paterna et da materna substantia. vel de comparatione
nostra: Quod est ipsa comparatione nostra da leo domino stephano.
que est vinea et terra. et ipsa nostra comparatione da domino campulus
102
filius domino marino bone memorie que est posita da pede montis qui
dicitur passignanum. et ipsa quatuor modia de terra de nostra comparatione
que sunt posita ad ipsa ecclesia sancto angelo de traguazano. Itaque
damus ego iohannes presbyter in tuo sacro cenobio sancte michahel
tota et inclita ipsa portione de vinea et terris de rico bone memorie fratri
meo quod ego detineri debui et frugiari vita mea. quod est de quartam
partem una quod ei pertinuit da paterna et da materna substantia. et da
diem obitus mei debeat retornare ipsa predicta portione de rico fratri meo
de vinae et terris. quod illi pertinet et contingit da genitorem et genitricem
nostra in potestate de ipsi fratribus meis. vel de eius heredes. et qualiter
ego iohannes presbyter tota ipsa portione frugiari debui de rico fratri meo.
taliter detineri: et frugiari debeatis dierum vitae meae. tam vos qui supra
domino constantino abbate quam et tuis posteris successores et da diem
obitus mei totam et inclitam rebertat in potestatem eiusdem fratribus meis.
vel de eius heredes. propter quod tu domine constantine abbas. et tuis
posteris et successoribus tuis. nos iohannes presbyter. et nos iohannes et
petrus et stephanus pater et filii debetis nos nutricari. vestiri. sicut unum
ex fratribus vestris. et nos presentialiter committimus in suprascripto monasterio
tuo et ibidem manere. et laborare debeamus omnibus diebus vite
nostre: tam intus quam et foris certare potuerimus. et debemus nos ibidem
monachi facere. et modo per vobis parigiastis debitum nostrum solidi decem
dedentur ad marino patina. habitator predicte civitatis gaieta. Itemque debetis
vos domine constantine abbas et tuis posteris successoribus quousque nos accipiamus
habitum monachale seminari unum modium de vitalio cum vestri
bovi Hec autem omnia et in omnibus quod superius diximus. que est de quartam
partem una. vestra offertionis in tuo sacro cenobio beatissime michahel.
odie concedimus. et offerimus. de nostra portione. et nostra comparatione. de
vineis et terris. quam et ipsa portione mea de ipsa ecclesia sancti angeli
de traguazano cum omnibus sibi pertinentibus. quam et de ipso omnia
quod superius diximus de vineis et terris. de montibus. vallibus. appendicibus
silvis rivis parietinis. paludibus. et cultum et incultum sationale et
insationale cum vie et semite seu libere et absolute. intrandi et exiendi
omni tempore. cum omnibus cum quibus necessum fuerit. omnia quod ibi
natum est et nascere visus fuerit. totum damus et concedimus atque offerimus.
103
ut da hodie et semper in tuo monasterio maneat potestate. et decem
qui supra domine constantine abbas. et de tuis posteris successoribus. quam
et de cuncta vestra congregatione. fratrum ex predicto monasterio. et tribuimus
nos vobis licentiam et potestatem habendi. tenendi. fruendi dominandi
iure quieto vindicendi. omni tempore. ut hec omnia nostra. offertione
in suprascripto monasterio maneat. Et neque a nos iohannes presbyter.
quam et nos iohannes. et petrus et stephanus. pater et filii. neque
a nostris heredibus. neque a nullius cuiuscumque persona magna vel parva.
numquam querelam neque calumpniam sustinebitis bos qui supra domine
constantine abbas neque tuis posteris successoribus in sempiternum. Verum
quod absit et avertat divina potentia quod sive nos vel nostris heredibus. aut
qualiscumque persona magna vel parva. contra hanc nostram offertionem et
concessionem quod superius legitur contrarie aliquod facere voluerimus
non itaque valeat adimpleri quod reppetit. set habeat anathema mara thama.
et portionem habeat cum illo impio iuda traditor domini nostri ihesu christi
. . . . . . . . . . existat eadem illa persona in suprascripto monasterio pene
nomine auri purissimi libra una. et post soluta pena hec nostra offertione.
et concessione qualiter superius legitur firma permaneat imperpetuum. scribendum
rogavimus a marino diacono et notario suprascripte civitatis in
mense et indictione suprascripta + Signum manus iohannes presbyter qui scribere
rogavit.
+ Signum manum iohannes et petrus et stephanus qui scribere
rogaverunt
+ ego docibili filio domini iohannis
+ ego marinus filio domino marinu pedeacea
+ ego . . . . . . . . . . . . . . filio domini costantini scannati
+ ego . . . . . . . . . . . . . . . . . domini docibile lanciaco
+ ego marinus diaconus et notarius scripsi
Exempla
Torna all'inizio