Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.836 » Pag 204 - 205

5.836
204
205

204
+ In nomine domini anno tertiodecimo principatus domni nostri guaimari filio domni
guaimarii gloriosi principis, mense iunius, quartadecima indictione. Memoratorium factum
a me petrus presbiter filius quondam petri de nuceria, eo quod in sacro salernitano palatio
ante subscripti testes per bona combenientia tradidit mihi, qualiter mihi placuit guaimarius
comes filius quondam guaimarii comiti et musandus dei gratia abbas monasterii sancte sufie,
quae a nobo fundamine construxit guaiferius filius quondam guaiferii comiti in terra sua
de intus anc salernitanam cibitatem, rebus omnis qui fuit ipsius guaiferi quem abuit ipse
guaiferi in locum baniara in ipsa forma et pertinentia de ipso locum nuceria, et de locum
apusmonte et pertinentia de ipso locum apusmonte, et totum illut de sianu, et totum illut
de sarnum, et totum illut de lauri; ideo, sicut diximus, de quantum quantoque per tota
ipsa loca de rebus, qui fuit ipsius guaiferi iubentus dederit, ut diximus, mihi tradiderunt,
205
ipse guaimarius tradidit mihi quantum inde pertinet gemme sorore sua, qui fuit uxor
ipsius guaiferi, et ipse abbas tradidit mihi quantum inde pertinet in ipso monasterio: tantum
inde sceptu habuerunt illut de lectere, et illut de stabi et ipsa fosara, et sortione
de ipso monasterio de illut de ipso locum forma; nam illo aliut totum, sicut diximus, mihi
tradiderunt ipse guaimarius pro vice ipsius gemme sorore sua, et ipse abbas pro ipso monasterio,
in tali ordine, ut ego vel meos eredes et omines, quem ego misero, potestatem abeamus
oc annum de tota omnis suprascripta rebus que mihi tradiderunt, adunare et tollere
omnis frudium, quantum de tota suprascripta rebus oc annum exierit, scepto vinum quod
non tollamus, nam omnis alio terraticum et frudium quod de ipsis rebus exierit, totum
potestatem abeamus inde tollere et adunare, qualiter meruerit et iustum fuerit, ad faciendum
inde omnia quod boluerimus, absque omni contrarietate ipsius guaiferi et predicte
gemme et predicti monasterii, et defensarent illut nobis da omnis omines omnique partibus.
Et ego pro taliter pro censu exinde demus illorum in fexstibitatem sancte marie, qui sunt
de mense september prius beniente, decem et octo auri solidi de tari ana quadtuor auri
tari boni pesanti per solidi, et ubi oc annum completum abuerimus tollendum inde ipso
frudia, sicut supra diximus, scepto ipso vinum, tota suprascripta rebus ad illorum siant
potestatem. Et si forsitans mihi iamdicto petri presbiteri placuerit in antea illut tenere,
potestatem abeamus illut totum tenere in omni ordine et ratione, sicut superius legitur,
usque alia tribus frudia recollecta, et nos per omnis frudium in ipsa fexstibitatem sancte
marie demus illorum decem et octo auri solidi de tari ana quadtuor auri tari boni per
solidi: de qua per bona combenientia guadia, mihi ipsi guaimarius comes pro pars et vice
ipsius gemme, et ipse abbas pro vice de ipso monasterio dederunt, et mediatorem mihi posuerunt
sergi atrianense filium leonis sagilla; et per ipsa guadia etc. Sequitur formula
consueta: Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum Constantini.
verumtamen in suprascripta
ratione mihi tradiderunt illut de locum ballintiinum et illut da sanctum martinum.
quod scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego qui supra mosandus abbas
+ Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego ademari me subscripsi.
Torna all'inizio