|
224
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense iunio, prima indictione. Dum coram presentia domni leonis reverentissimi abbatis
monasterii sancte et individue trinitatis quod conditum est foris hanc salernitanam civitatem
in loco metiliano essem ego petrus iudex, Iohannes atrianensis filius quondam ursi et
tanda uxor eius filia quondam mauri amalfitani de pantaleone de mauro de comite pantaleone
ostenderunt sex cartulas, ex quibus prima scripta per ademarium notarium, nono decimo anno
principatus domni guaimari filii domni guaimari principis, mense aprelis, quinta indictione, in
qua subscripti sunt truppoaldus et iohannes notarii. Secunda scripta per arechisium notarium,
vicesimo tertio anno principatus domni guaimari, mense ianuario, decima indictione, Et in ea
ademarius notarius et iaquintus subscripti sunt. Tertia scripta per petrum notarium, vicesimo
tertio anno principatus domni guaimarii, et tertio anno principatus eius capue et ducatus illius amalfis,
et secundo anno ducatus eius sirrenti, mense iulio, nona indictione, In qua grimoalt comes
et iudex subscriptus est. Quarta scripta per madelmum notarium, vicesimo quarto anno principatus
salerni domni guaimarii, et quarto anno principatus eius capue, et tertio anno ducatus illius
amalfi et sirrenti, mense martius, decima indictione, et in ea suprascriptus petrus iudex. Quinta
scripta per dauferium notarium, vicesimo quinto anno principatus salerni domni guaimarii, et
quinto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et secundo anno
principatus et ducatus suprascripti domni nostri gisulfi eius filii, quam et primo anno ducatus
eorum apulea et calabria, mense aprilis, undecima indictione, et in ea ademarius iudex subscriptus
225
est. Sexta scripta per petrum notarium, tricesimo secundo anno principatus suprascripti
domni guaimarii, et undecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et octabo anno principatus
et ipsorum ducatus ipsius domni nostri gisulfi eximi principis et ducis filii eius, mense decembri,
tertia indictione. Qualiter ante amatum iudicem ademarius filius quondam madelmi et iaquintus
germanus eius manifestaberant ipsi iohanni atrianensi filii suprascripti ursi de rebus sua de loco
vetranto finibus mitilianensis, que erat per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas.
A parte septemtrionis finis rebus ecclesie sancte marie de ipso loco, qualiter rectum pergebat
a via caba que erat in parte orientis, et usque via caba que erat in parte occidentis, sicut aliquantum
carbonarium et sepe discernebant. A parte occidentis finis ipsa via caba et exiens
de ipsa caba et abiens secus via iuxta ipsam rem predictam iohannis, passi centum viginti; et
ibidem terminem fixerant. Et ab ipso termine abiens in partem meridiem erga ipsam viam
iuxta ipsam rem passi septuaginta usque ad finem heredum gutti, quod nunc sibi ipsi vir et
uxor dixerunt pertinere, et ibidem terminem fixerant. A parte meridiei iuxta ipsam finem passi
septuaginta. A parte orientis finis suprascripta via, et passi quadraginta sex et cubitum ......
terminem fixerant ..... ipsam ……….. per ipsam viam cabam in parte septemtrionis
usque suprascriptam rem predicte ecclesie, in qua terminem fixerant, passi centum viginti
quattuor minus cubitum. Et ab ipso termine quo fixus erat iuxta ipsam viam ubi compleverant
ipsi quadraginta sex passos et cubitum, abiens per ipsam rem ipsius iohannis recte
in parte occidentis usque ipso termine qui fixus erat in capite de ipsis centum viginti passi,
erant inde passi quinquaginta octo et palmos tres, cum vice de ipsis viis, ut ipsi iohanni esset
pertinentes. Et nec ipsi ademarius et iaquintus, nec illorum heredes cum ipso iohanne, nec
cum eius heredibus exinde causare aut contendere posse per nullam rationem, sicut ipsa cartula
continent, in qua ipse amatus iudex subscriptus est. Et cum fuerunt ostense ipsi iohannis
et tanda, inspirante rerum omnium factore et gubernatore deo, pro animabus illorum et illorum
delictis delendum, per hanc cartulam optulerunt deo et in prefato monasterio integram suprascriptam
rem per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et cum suprascriptis cartulis. Ea ratione, ut semper
sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus suprascripti monasterii;
et liceat ipsum domnum abbatem et successores eius et pars ipsius monasterii de ea facere
quod voluerint. Sic tamen ut non illam quoquo tempore de ipso monasterio subtraatur, sed
semper integram eam in eodem monasterio, sicut suprascriptum est, permaneat. Et ob hoc
226
convenit inter ipsos domnum abbatem et iohannem et tandam, ut cum potuerint, ipsi iohannis
et tanda dent ipsi domno abbati quadraginta auri tarenos bonos, et dent ei petras intra suprascriptam
rem quas iuste sufficiant ad construendam ecclesiam quam nunc ipsum domnum
abbatem construere obsecraberunt, et ipse domnus abbas tunc construere faciat intra suprascriptam
rem ubi melius illi complacuerit a palmento fabricato qui ibi est in parte meridiei
ecclesiam, in onorem beatissimi leonis pape, qualiter ei melius visum fuerit, de ipsis petris. Et
semper ipsa ecclesia sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus ipsius
monasterii sicut et suprascriptam rem. Et ipsi vir et uxor dum vivi fuerint retineant de suprascripta
re quantum est nunc operatum in parte septentrionis, quomodo ascendit recte per medium
ipsum palmentum ab ipsa occidentali via usque in ipsam viam orientalem, et illud apto tempore
omni anno operare faciant bonum, ut quotidie meliore et non deteriore et suas utilitates sibi
faciant iusta ratione. Et de omni frudio quod inde exierit faciant quod voluerint. Et per convenientiam
ipsi vir et uxor dum idonei interessent homines, presente ipso domno abbate, guadiam
dederunt iohanni monacho suprascripti monasterii pro parte eiusdem monasterium, et
fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuerunt sergium filium quondam landolfi cognomento
curialis et cuiusdam pente sororis ipsius tande. Et per ipsam guadiam ipsi vir et uxor
obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus eius et
partibus suprascripti monasterii integrum illud quod in ipso monasterio, sicut dictum est, optulerunt
ab omnibus hominibus in suprascripta ratione. Sic tamen ut quando ipse domnus abbas
et successores eius et pars suprascripti monasterii ipsos virum et uxorem et illorum heredes
defensores de eo habere quesierint, dent eis suprascriptas cartulas iusta ratione salvas habendas
diebus sexaginta; et per omnes vices illi et illorum heredes integrum illud ipsi domno abbati
et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii, sicut suprascriptum est, defendant. Et
post completos ipsos dies per omnes vices cartulas ipsas salvas quales eis date fuerint illis,
qui eas eis dederint reddant. Tantum non officiant cuiusque parti illud rursum quod in sex locis
in suprascriptam cartam scriptam per ipsum arechisium notarium invenitur. Et tribuerunt licentiam,
ut quando ipse domnus abbas et successores eius et pars iamdicti monasterii voluerint,
potestatem habeant, illud quod in ipso monasterio ut dictum est optulerunt per se defendere,
qualiter voluerint, Cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Verumtamen
ut si quoquo tempore suprascriptam rem de iamdicto monasterio subtracta paruerit potestatem
habeant ipsi vir et uxor et eorum heredes illam abstraere de potestate illius qui eam retinuerit
et rursus in eodem monasterio eam reducere in suprascriptam rationem, ut semper integram
eam cum omnibus suis pertinentiis in iamdicto monasterio permaneat. Et si, sicut superius scriptum
227
est, ipsi vir et uxor et illorum heredes ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus
iamdicti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut
contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes, comprenso ipsi
domno abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii, quingentos auri solidi
constantini. suprascripta vero fecerunt ipsi vir et uxor secundum legem et consuetudinem gentis
eorum romanorum. Et duas cartulas unius tenoris, unam quam ipsi vir et uxor retineant scriptam
per iohannem notarium, et hanc quam pars ipsius monasterii retinet, tibi iohanni notario
scribere precepi.
+ Ego iohannes qui supra notarius me subscripsi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
| |