Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.313 » Pag 131 - 132

2.313
131
132

131
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis
et primo anno eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense martius
septima indictione. memoratorium factu a me martinus presbiter et abbas hecclesie sancti maximi
una mecum guido, qui est unum de dominii ipsius hecclesie, eo quod ante subscripti testes
per vona combenientia guadia mihi dedit petrus liver homo et mediatorem mihi posuit se ipsum,
et per eadem guadia hobligabit tenere ad suam potestatem una clusuria de terra bacua ipsius
hecclesie pertinentes ulter hecclesia sancti ianuarii propinquo ipsa hecclesia locum, qui dicitur
balle, per hec finis et mensurie. de subter parte fine bia qui fuit antica, est inde passos biginti
octo: de una parte fine ipsius hecclesie sancti ianuarii, sunt inde passos sexaginta duo: de super
parte fine de heredes maioni, et inde sunt passos triginta: de alia parte fine bia, est inde passos
septuaginta octo, totum ad iusto passum homini mensuratum. hec vero res per supradicta mensuria
tota et inclita cum omnia intra se abentibus et cum bice de bia sua ei tradidi tali ordine,
ut amodo et usque decem anni completi ad suam et de suis heredibus sit potestatem tenendum
et dominandum, et fobee et omnis sue utilitati ibidem faciendum, et illis pastenare illut
binea, sicut meruerit; et quantum binum et frudium inde exierit amodo et usque ipso constitutum,
totum illorum sit potestati faciendum quod voluerit. ad completi ipsi decem anni
ille autem et suos heredes abeant in tota ipsa terra per ipsa mensuria binea pastenata et facta
et lavorata de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut bene paread facta; et si
cannietum et salicetum ibidem abuerint, et da ipsi decem anni in antea omni tempore, dum
ille et suos heredes voluerint rebus ipsa tenere, sue sint potestati eos tenendum, et fobee et
omnis sue utilitatis ibidem faciendum, et illis annualiter tota ipsa binea lavorare et cultare
de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut bene paread lavorata, et salbam facere,
et per bindemie faciad scire pars ipsius hecclesie, ut ibidem dirigat missum suum, et illis
binea ipsa bindemiare, et poma exinde colligere sicut meruerit, et quantum binum inde exierit
ibique, dibidant illut in tertiam partem: illis tollat inde due sortis, et pars ipsius hecclesie
una, et ipsa poma similiter dividant. et a quo da ipsi decem anni in antea non voluerint
in supradicto ordine rebus ipsa tenere, potestatem abeant illis exinde exire cum
132
omnis sua causa et inclita rebus ipsa lavorata, qualis illis diebus meruerit, rebertas in ipsa
hecclesia. et si de ac terra salernitana exierint aliubi abitandum, similiter rebus ipsa rebertas
in ipsa hecclesia; et si infra tres anni rebersi fuerint ad abitandum ic et boluerint rebus
ipsa tenere in supradicto ordine, rebus ipsa rebertas ad potestate eius et de eius heredes,
abendum omni tempore in suprascripta ratione; et si fortasset ille absque filio vel filia
mortuus fuerit, similiter rebus ipsa in ipsa hecclesia rebertas inclita: tantum rector ipsius
hecclesie omni tempore cum congregationem ipsius hecclesie abeant memorationem et ad deum
pro anima eius fundat exinde orationes. et si taliter etc. Formula consueta. Compensatio definita
fuit per triginta aureos solidos constantinianos
. et hunc brebem scribsi ego arechisi notarius
et interfui.
+ ego petrus notarius me subscripsi
+ ego madelmo
+ ego petrus.
Torna all'inizio