Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.332 » Pag 157 - 158

2.332
157
158

157
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri paldoifi glorioso principe, mense
iulius nona indictione. Ideoque ego petrus filius quondam gualcari, qui amatus vocavatur de
locum nuceria, de sicut mihi congruum esse videtur, bona enim mea volumptate ante bonorum
hominibus, quibus subter scripti sunt, per hanc cartula venundedit tibi radoaldi filius quondam
iochardi de predictum locum nuceria una pecia de terra mea cum arbustis vitatis, quem habeo
in dictum locum nuceria ubi proprio ad campu dicitur, quem mihi qui supra petri fuit pertinentes
per gradum parentum meorum, qui habet finis et mensuriis: a pars orientis fine mea qui
supra petri vinditori, sunt inde per mensuria passos viginti quinque: a pars septemtrionalis fine
via publica, sunt inde passos viginti tres: a pars occidentis fine de heredes sadelperti barbanem
nostrum, sunt inde per mensuria passos viginti quinque: a pars meridie, quomodo termiti ficti
sunt, fine de hominibus atrianensis, sunt inde per mensuria similiter passos viginti quinque, et
se reconiungit in ipsa fine mea que est priore fine. hec vero clausum, qualiter superius finis
posite sunt et mensuria ipsa percurrit, ad iusto passum hominis mensuratum, cum proprie finis
et vice de via sua, et cum omnis arboribus et pomifera sua, et cum omnia infra se habentibus
trasactibus nomen a funditus eos tibi qui supra radoaldi in integrum venumdedi; unde nec mihi
qui supra petri vinditori, neque quarta uxori mee, nec cuiqua homnibus nihil restitit nec
dicimus remanere sortionem. et pro confirmandam et staviliscendam hanc mea vinditione, nunc
a presentis recepi a te qui supra radoaldus hemtorem meum statutum pretium, idest aurei tari
boni numerum quadtuordecim in omnem deliverationem, sicut inter nos convenit; finitoque
vero pretium ipsum apud nos ea ratione, ut a presenti die et perpetuis temporibus tu qui
supra radoaldus quam et tuis heredibus predicta mea vinditione, ut superius legitur, in omnibus
securiter et firmiter amodo et semper eos habendum, dominandum, possidendum et omnia
exinde faciendum quod volueritis absque omni contrarietate mea qui supra petri, vel de uxore
158
mea, aut de meis filiis et heredes, vel cuiqua hominibus. exqua promisi et guadia tibi qui
supra radoaldi dedit et mediatorem tibi meipsum posuit; et per eadem guadia obligo me qui
supra petrus et meis filiis et meis heredibus tibi qui supra radoaldi quam et ad tuis heredibus
predicta mea vinditione, ut superius legitur, a partibus uxori mee et da omnis homines
antistare et defensare promittimus omnique partibus. quod si etc: (Sequitur consueta formula).
si autem de exdicta rebus vobis vel ad vestris heredibus causatio fuerit exurte, et per vobis
ipsis inde volueritis exe autores et defensores, in omnibus licentiam et potestatem habeatis
vos vestrisque heredibus inde causare cum ista cartula et cum omnis alias monimen et rationes,
que exinde habere potueritis, exinde causare et omnia agere et perficere, quomodo melius potueritis,
et rebus ipsa vobis defensare sicut vultis. nam quando nos vel nostris heredes quesieritis
habere hautores et defensores, nos autem vel nostris heredibus rebus ipsa vobis defensemus et
omnia adimpleamus, sicut superius legitur. quam te guisonem notarium scribere rogavi. actum
nuceria.
+ ego ademari
+ ego aio
+ ego ioannes.
Torna all'inizio