172 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore: anno sexagesimo tertio: sed et constantino 
magno imperatore frater eius anno sexagesimo: Die sexta decima mensis 
iunii indictione: sexta neapoli: Certum est nos petrum secundicerium filium 
quondam stephani qui super nomen cyti et cesarium filium quondam donati 
de loco qui vocatur arinianum ego memorato petro secundicerio pro vice 
mea tam pro vice gregorii cognati mei abitatoribus autem in loco qui vocatur 
campo rommani quod est foris flubeum: A presenti die promtissima 
vulumtate promictimus vobis domino prancati venerabilem igummeno monasterii 
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapictam quod est 
in biridiarium vestraque sanctam et venerabilis vestra congregatione monachorum 
memorati sancti et venerabilis vestri monasterii. propter integra 
silva memorati sancti et venerabilis vestri monasterii qui nominatur et ponitur 
ad illu flatum quod est in montem besubei. quantum est super bia 
publica. et subtus ipsa bia. Una cum scapulis et ribis et cum introitum suum 
omnibusque eis pertinentibus: Coherente sibi ab uno latere est reliquum ex 
ipsa silba vestra et ribo vestro qui nominatur de lepore quem in vestras 
173 
reserbastitis potestatem: sicuti aquas exfinad: et ex alio latere est ribo qui 
nominatur de corboro sicuti aquas exfinad: De uno capite est terra vestra 
quem ego memorato cessario a vos ad pastenandum tenere videor sicuti 
ibidem bia et lavinarius exfinad. et a foris ipsa bia est coniolum vestrum quem 
in vestra reserbastitis potestatem: ad vero alio capite terra sancte neapolitane 
ecclesie sicuti inter se termines exfinad: quem vero memorata silba 
vestras qualiter nobis illas per memoratas coherentias exegregatis ud super 
legitur nobis nostrisque heredibus illas dedistis ad laborandum et detinendum 
et ibidem insertetum faciendum: In eo enim tenore quatenus debeamus nos 
aud heredes nostris illas omni annuo abto tempore subtus et super bene 
diligenter lavorare et escolere seu ad meliorem cultum perducere in omnibus 
vene ud expedid insertas vero ibidem omni annuo ibidem insertare 
debeamus ubi necessum fuerit: et ud iustum fuerit: omnia et in omnibus 
queque omni annuo ibidem necessum fuerit inferius et superius indiguerimus 
nos et heredes nostris illos facere et peragere debeamus ad omni nostro 
expendio: et omnia quodcumque ibidem nobis deus dederis in quolibet seminatum 
super nos illos tollere et abere debeamus unde nullam partem 
nobis exinde queratis: insertas vero quantas omni annuo ibidem deus dederis 
a tunc nos et heredes nostris illas colligere debeamus et illas inter 
nobis dividere debeamus per sex uncias vos autem aud posteris vestris memoratoque 
vestro monasterio exinde tollere et percipere debeatis uncias sex 
et nos aut heredes nostris exinde tollere et percipere debeamus similiter 
uncias sex: et ipsas sex uncias nostras inter nobis dividere debeamus per 
medietate ego memorato cesario exinde tollere debeas medietate et ego memorato 
petro secundicerio cum memorato gregorio cognato meo nostrisque 
heredibus exinde tollere debeamus similiter medietatem: portiones vero vestras 
ex ipsas insertas quandoque illas collisserimus tunc nos aud heredes 
nostris vobis illas traere et adducere debeamus usque intus obedientia vestras 
sancti basilii ibique in ipso loco gratis absque omni ammaricationem: 
et nunquam presummetis vos aut posteris vestris memorato sancto 
et venerabilis vestro monasterio nec abeatis licentiam aliquando vobis vestrisque 
heredibus ipsum insertetum tollere per nullum modum nec per 
summissam personam nos vene illas lavorantes et adimplentes omnia memorata 
ud super legitur: Insuper omni tempore vos et posteris vestris 
174 
memoratoque sancto et venerabilis vestro monasterio nobis nostrisque heredibus 
exinde ab omnes homines omnique personas in omnibus antestare et 
defensare debeatis absque omni nostras heredumque nostrorum qualivet damnietatem 
nullam nobis exinde mittentes occansionem: Quia ita inter nobis 
combenit: Si autem nos aut heredes nostris quobis tempore contram anc 
chartulam promissionis ud super legitur venire presumserimus et in aliquid 
offensi fuerimus per quobis modum aud summissam personam tunc 
componimus vobis posterisque vestris memoratoque sancto et venerabilis 
vestro monasterio auri solidos triginta sex bythianteos: et hec chartula 
promissionis ud super legitur sid firmam scriptam per manum petri curialis 
per indictionem: memoratam sextam + 
Hoc signum + manus memorati petri secundicerii pro vice sua tam 
pro vice et memorati gregorii cognati sui signum + manus memorati cesarii 
quod ego qui memoratos ab eis rogatus pro eis subscripsit: + 
et oc memorati sumus ud quandoque ibidem glandes abueris aud qualecumque 
fructus ibidem deus dederit tunc nos et heredes nostris illa 
colligere debeamus et illas vobiscum et cum posteris vestris dividere debeamus 
per sex uncias vos et posteris vestris medietate et nos et heredes 
nostris medietate et ipsas sex uncias vestras vobis posterisque vestris traere 
debeamus usque intus memorata hobedientia vestra gratis et quandoque 
ibidem escas abueris post ipse inserte colligere licentia et potestatem abeatis 
vos et posteris vestris ibidem porci vestri ponere absque omni nostras ammaricationem 
et nos licentiam abeam abeamus ibidem porci nostri ponere: + 
+ ego iohannes filius domini stefani testi subscripsi + 
+ [… ……… …….. .. ……. …… ….] + 
+ Ego gregorius Curialis: testis subscripsi + 
+ Ego petrus curialis Complevi et absolvi per indictione: memorata 
sexta: +
  |