Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.691 » Pag 262 - 264

4.691
262
264

262
+ In nomine domini, domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitio, quinquagesimo
nono anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius,
sanctissimis imperatoribus nostris, mense ianuario, quartadecima indictione. Memoratorium
factum a me poto filio quondam leoni iudice, qui sum commorantes intus cibitate lucerie,
clarefacio enim, quia quesibit me radelpoto filius quondam gnadii, ut daret ei maria filia
quondam (deest nomen) uxorem. Ego vero per eius rogum et de aliis vonis hominibus
largitus fuit ei talia adinplere. De qua re coram presentia hottoni iudicis et aliis nobiliores
ominibus, qui hic suptus conscripti sunt, guadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto,
et mediatorem michi posuit poto filius poterisi et falco filius falconi diaconi ea
ratione, ut tolleret sibi ipsa prenominata maria legitimam uxorem secundum lagnobardorum
legem; quod si tollere eam noluerit, tunc centum aurei solidi constantini penam
nobis componere placitabit, et ipsa predicta maria tolleret sibi uxorem per invitis per eadem
guadia et iamdictum mediatorem et pena hobligata.
Sequenti guadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto et supradictum mediatorem
michi posuit ea ratione, ut, dum deportaberit ipsa prenominata maria uxore sua in domo
utique sua, bene eam haberet atque coleret secundum suam possibilitatem, sicut et aliis
vonis hominibus pares sui, qui vene abent et colunt suis uxoribus, seu quietam hac pacifica
263
vita cum ea ducat, nichilque ad eam iniuste faciat et absque certa culpa eam non
baptidisset, et, quamdiu bixerit ipsa prenominata maria, nullam aliam feminam non adulteraret.
Quod si ec nefa et pessima hopera fecerit, ex quibus prelegitur, quod si ancilla fuerit,
cum quo se miscuerit, tradat eam in disciplinam had ipsa prenominata maria uxore
sua, et si libera fuerit, eiciat eam procul a domo sua. Quod si hec agere noluerit, et in
suis iniquitatibus permanserit, et emendare se noluerit, et a nobis vel ab eredibus nostris,
aut ab alio homine, qui vicem eiusdem maria uxori sue hunc brebem in causationem hostenderit
et ipse pulsatus fuerit, ut eamdem uxori sue iniuste non fecisset, aut sine certa
culpa eam non baptidisset, nec aliam quamlibet feminam non adulterasset, tunc quantascumque
vices inde pigneraberimus, si per unaquamque vices ad dei evangelia inde nobis
ausus non fuerit iurare, ut eadem uxori sue taliter non egisset, ut componat nobis, aut
illi omini qui hunc brebem pro pars eidem uxori sue in causationem hostenderit, viginti
solidi constantini, et post compositionem factam aut sacramenta hab eo data, pignera illa
que inde pignerata fuerit, per vices semper a nobis sine calupniis recolligat, vel si nobis
pigneraberit, et si ausus fuerit iurare et iuratus fuerit exinde, quod superius dictum est,
a predicta culpa solutus maneret vice illa que nobis secundum legem iuraberit, et pignera
quanta ex anc quistionem compreenserimus, semper a nobis sine calupniis recipiat.
Tertia igitur guadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto et supradictum mediatorem
nobis posuit tinore quidem, ut daret nobis in placitum pro pars eiusdem uxori sue lectum
pernum tornatilem cum lena, colcetra et plumateum, toti ipsi panni nobi et voni plenique
de plumis, et ad tribus anni completi daret nobis ipsa pellitia serica fundatinea noba,
et vona cusita et bene conciata, cum hornatura sua. Et ad quattuor anni completi daret nobis
ipsa mancipia vona iubenis, absque omnem lesionem membris et corporis sui, et, ubi aput
nos ab ipso prenominato radelpoto receptum abuerimus totum ipsum placitum, sic totum
demus illum ad ipsa prenominata maria uxore sua, sicuti fuisset de propria causa mea;
et si ad diem venerit mortis ipsa prenominata maria uxore sua, potestatem abeat una mecum,
vel cum meos eredes, iudicare et dare pro anima sua ex predicto placito, sibe ipsa pellitia
serica, sibe ibsum lectum, unam ex is duabus causis, qualem sibi eligere voluerit, sine
contradictione ipsius radelpoti vel de eius eredibus. Et si taliter michi meique eredibus
per hordinem, ut prelegitur, adimplere nolueri, tunc viginti solidi constantini nobis componere
264
obligabit, et ea que prelegitur, per invitis nobis adinpleat per supradicta guadia, et
iamdictum mediatorem, et pena obligata.
Alia igitur guadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto et supradictum mediatorem
nobis posuit ea ratione, ut si dies ebocatio ebenerit, et ipsa prenominata maria uxore sua
ex oc seculo hobierit, et filium vel filiam non reliquerit, ut quantum deportaberit ipsa
prenominata maria uxore sua et pro benedictione eius dedit lodoico filio landoni, ut totum
et integrum rebertar ad ipsa ecclesia sancti iohannis, ubi domno alexander abbas regimen
tenere esse videtur, qualiter prenominatus lodoico ad suum hobitum iudicabit et eorum
continet scriptum, ut quantum exinde paruerit illo tempore, quando de hoc seculo
excesserit, et inbentum exinde fuerit, ut totum et integrum rebertar ad ipsa prefata ecclesia
quam olim predixi, absque contradictione ipsius radelpoti et de eius eredibus. Quod
si taliter michi meique eredibus per hordinem adinplere noluerit et aliqua intentione nobiscum
exinde excitare voluerit, tunc viginti solidi constantini nobis nostrisque eredibus componere
hobligabit, et ea que prelegitur, per invitis adinpleat per supradicta guadia et iamdictum
mediatorem, et pena hobligata.
Igitur alia hguadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto et mediatorem michi posuit
poto filius poterisi et falco filius falconi diaconi eo tinore, ut si peccatis eminentibus ipsa
prenominata maria uxore sua hab aliqua gens depredata fuerit, ut querat eam diligenter, quomodo
melius potuerit; et si eam inbenerit, emat eam de pretio suo; et si illam bendiderit
et eam minime inbenire potuerit, tunc iuratus nobis dicat ad sancta dei evangelia, quia
diligenter eam quesibit et inbenire illam non potui, et tunc maneret a nobis absolutus.
Quam te deusdede diaconum et notarium hunc brebem scribere rogabimus. Actum In civitate
Luceria et interfui Mense et indictione suprascripsi feliciter.
+ ego qui supra otto iudice
+ Ego poto teste
+ Ego agelfrid.
Torna all'inizio