Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1249 » Pag 20 - 21

8.1249
20
21

20
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi glorioso principibus,
mense octubri, undecima indictione. Ideoque ego mulier nomine letitia filia quondam petri qui
lazaro supranominatur positum habuit, Clarefacio me habere rebus in loco qui dicitur ancilla
dei unde et nos sumus abitatori; et congruum michi est una cum urso filio quondam iaquinti
qui est vir meus mihi consentiente Donare exinde una pecia de vinea quod retineo a predicto
meo genitore, que est clusuria et terra bacua et cum binea et poma tibi domno iaquintus abbas
monasterio sancti archangeli quod situm est in mons coraci de cilentus, et habet has mensuras.
A pars orientis abet passus triginta quinque; a pars meridie sunt passi decem et septem: A
pars occidentis abet passos viginti sex et cubita dua; et a pars septentrionis sunt passi duodecim
et cubita dua et iunget in prima fine ad iusto passu. Interea ego que supradicta mulier, de
sicut me vone voluntatis conplacuit, ante subscripti ydoneis hominibus, per hanc cartulam per
largietatem predicti vir meus donabo atque at semper habendum confirmabo inclita predicta rebus
cum iamdictis passus tibi eidem domno iaquintus abbate cum omnia intus ipsi passi abentes
et vice de biis, ad securiter et firmiter hamodo et semper tu prefatus iaquintus abbas et tuos
successores et pars ipsum prephatum monasterium illud habendum, dominandum, possidendum,
et omnia exinde faciendum quod volueritis, et pro firma stabilitate ego iamdicta letitia una cum
eidem urso biri meus recepimus a te domno iaquintus abbas una bacca pro solidis sex, et pro
donum et launegild mantello uno in omni deliveratione, sicut inter nos stetit. De qua per combenientia
ego iamdicta letitia una cum eidem vir meus guadiam tibi domno iaquintus abbas
dedimus et fideiussorem tibi posuimus lia filia quondam pauli de predicto mons coraci, et per
ipsam guadiam obligo me ego iam nominata mulier, et meis heredibus tibi prefato iaquinto abbati
et at tuos successores et ad pars prefati monasterii defensandum inclita predicta rebus, sicut de
super tractabimus, da omnis humana persona. Nam si taliter omnia, ut dictum est, nos vobis non
adimpleberimus et amplius de rebus et causis nostris quesierimus, nisi quantum in ipsum launegild
abuimus receptum, Tunc, sicut in lex langobardorum de donum et launegild continet, ita
nobis persolbamus iustitia. Et, quando per vos et pars ipsius monasterii quesieritis inde esse
autores vel defensores, licentiam habeatis cum omni monimine et ratione quas inde abueritis
qualiter volueritis exinde causetis et finem faciatis. Quod si taliter omnia suprascripta per
supradicto hordine ego iamdicta letitia et meis heredibus tibi iamdicto iaquintus abbas et ad
21
tuos posteriores et ad pars ipsum monasterium non adimpleberimus et retroare vel remobere quesierimus
per quolivet ingenium vel ratione, per ipsam guadiam obligo me ego predicta mulier
et meis heredibus, et per largietatem ipsius predicti vir meus, in cuius mundium me palam facio
esse, ad componendum tibi iaquintus abbas et ad tuos successores et ad pars ipsum monasterium
et cui cartula ista pro vice ipsum monasterium in manum paruerit, viginti solidi aurei costantini,
et quod supra legitur, firmum et stabile permaneat; et taliter scribsit ego landus presbiter et
notarius, intus cilentus et interfui.
+ Ego Maraldus presbiter.
+ Signum manus leo.
Torna all'inizio