|  | 
 + In nomine domini sextodecimo hanno principatus domni nostri iohanni et decimo anno
 domni guaimari filio eius gloriosi principibus, mense ianuarius duodecima indictione. ego
 mulier nomine iaquinta filia quondam erchemperti relicta cuidam iohanni filius radelgrimi
 qui ad ordinem monachilem perbenit, et ego religiosa beste sum induta, clarefacio, quoniam per
 firmam scriptionem remisi et confirmavi sesami et licti germani filii mei, quem in me procreati
 fuerunt per lictu priore viro meus filius quondam framperti, cunta omnis rebus mea
 stabile et mobile que nunc mihi pertinet abere et possidere per meum morgincap, quod est
 quartam partem de omnis rebus et facultatibus que fuit ipsius licti priori viri meus. quam
 et tradidit ad ipsi filii mei similiter quartam portionem meam de terra et casa, qualiter
 edificatam et conciatam abeo intus anc firmitate, et quartam meam portionem de rebus illa de
 locum bibanum, que mihi pertinuit per meum morgincap emissum mihi per ipso iohannes
 posteriorem viro meus; in tali rationem confirmabi ad ipsi filii mei ipsa quartam meam
 portionem de ipsa omnis rebus que fuit ipsius licti priori viri meus, ud ammodo et cunctis
 
 omnibus diebus vite mee ipsi filii mei vel illorum eredibus communiter debeant laborare
 ipsa quartam meam portionem de omnis rebus cum arbustis vitatis, et illam studiare et cultare
 de super et de supter suis temporibus, ut bene pareat laboratum et cultatum, ut non
 dispereant; et omnem annum per bindemie tempore in communiter concient mihi organea
 da vinum quem nos abemus, et assignabimus eis cum omni sua paratura et spendium, ud
 recipiamus ipso vinum nostrum. et acto tempore debeant bindemiare ipsa vindemia et faciat
 nos scire at bigilandum ipso vinum; et de quantum vinum amodo et diebus vite mee
 nato fuerint de ipsa quartam meam portionem de omnis rebus qui fuit ipsius licti priori
 viri meus, totum et inclitum illut nobis et at missum nostrum assignare debeant ad palmentum,
 et cum omni suo spendium deportare illut nobis debeant in communiter usque
 domum nostram, ubi abitaberimus, et reponant illut in ipsa organea nostra que illi conciaberint,
 et faciamus nos de ipso vinum omnia que nobis placuerint, quam et omnem annum ad aream
 hana per singulos ipsi filii mei deant mihi dua quartaria de granum, et dua de germanu, et unu
 quartariu de ligumina, quot fiant in simul quinque tertiaria. et dum congruum mihi fuerint
 abitare intus anc firmitatem diebus vite me, non querat ipsi filii mei vel illorum eredibus, aud
 quicumque omo pro illorum partibus, casa ipsa et cisterna, qualiter edificatam est, de nostra
 potestatem illut tollere aut contrare, set omni tempore liceat me ibidem residere et abitare cum
 causa mea et mee utilitati ibidem facere iusta ratione, et de ipsa cisterna omni tempore
 auriamus aqua at congruitati nostre: simulque et ipsi filii mei et illorum eredibus liceat
 una mecum in ipsa casa residere et abitare cum causa sua et de ipsa cisterna pro sue congruitati
 aurias aquas, et omnem annum deant nobis inclito terraticum de ipsa quartam meam
 portionem de ipsa rebus de locum bibanu. post meumque transitu inclita ipsa omnis rebus
 stabile et casis, seu organea da bictualio, et vinum, et omnem regimen que illis diebus abuerimus.
 ebeniant in potestatem de ipsi filii mei vel de illorum eredibus, per medium equaliter inter se
 illut dibidendum: tantum non querat ipsi filii mei tollere haut contrare mihi vel cui per me
 iudicatum et traditum fuerit, de causa mea mobilia quod fiunt pannos, et rame, et pretium, et
 bictualio, et vinu, et linu, et pingue, set largias vie pro meis salutis anime illut distribuere et
 iudicare cui boluerimus. unde pro taliter per bona combenientia ipsi filii mei unianimiter.
 una mecum adessent dauferi supdiaconus adbocatorem meum, guadia mihi dederunt et mediatorem
 mihi posuerunt guso supdiaconus filius boni; tali rationem per eadem guadia hobligaberunt
 se et suis filiis et eredes, ut si quomodocumque per qualecumque rationem contrare
 nobis quesierit ipsa casa et cisterna, et de quot diximus de ipsa mobilia, quod in meam reserbabi
 
 potestate, sicut diximus, que sunt ec capitola, panni, et rame, et pretium, et victualio, et vinum, et
 linu, et pingue et omnia, ut superius legitur, noluerit illut nobis adimplire in illo hordine, ut superius
 legitur, et per quavis rationibus, de omnia que prelegitur aliquit inde remobere aut retornare
 quesierit, tunc per eadem guadia obligaberunt se et suis filiis et eredes at componendum
 mihi, vel cui unc scriptum bice mea in manu paruerit, biginti auri solidos constantinos, et
 omnia, quomodo et qualiter superius legitur, per inbitis illut nobis adimpleant, et cuicumque de
 ipsa capitula iudacaberimus, firme stabilemque illut abeant omni tempore.
 + ego petrus clericus et notarius interfui et unc scriptum scripsi
 + ego qui supra leo
 + ego maraldus notarius me subscripsi
 + ego petru.
 |  |