|
413
.....sancte] Flore. Tattus iuratus dixit, quod erat in claustro sancte Flore quando
Gui[do Pagani venit cum] Ildebrandino, Ioseph et cum Ranucio et Maiço et quodam alio,
et dixerunt abbati, ut restitueret fidelitatem predicti Guidonis et feudum sibi guarentaret.
Quod abbas negavit facere; unde iratus Guido recessit minando. Aliquot diebus
postea, non recordor quot, rediit idem Guido cum Rolandino Pagani; et in eodem claustro,
abbate sedente in scanno prope scalam refettorii, Rolandinus dixit abbati: Domine,
ex quo fuit frater, facta est portio cum Guidone fratre meo; divisi, et accepto
ab eo cambio, quicquid in partibus istis habebam eidem concessi. Rogo te, ut eius
fidelitatem recipias, et de feudo eum investias. Ego autem fìdelis vester permaneam
pro illo quod in cambium ab eo recepì. Et sic recepta eius fidelitate precibus Rolandini,
de feodo Rogetini et de toto feudo, quod Rolandinus habebat eum investivit;
et sic postea Guido habuit et tenuit usque quo abbati vendidit; et interfuit venditioni.
Nichil aliud scire dixit.
Donnus Nicholaus iuratus dixit, quod antiquitus interfuit ante ecclesiam sancti Petri
in civitate, quando abbas Johannes monasterii sancte Flore requisivit Porcum, ut restitueret
sibi turrim de Rogitini, et ipse recusavit; postea abbas sequens Amedeus recuperavit
turrim de Rogitino; nescit qualiler. Audivit tunc quod per archipresbiterum Magnum,
tempore precedente, Monaldus et Porcus eumdem castrum abstulerunt tempore
guerre civitatis et comitatus. Unde idem testis, qui erat prior monasterii, ivit ad
Porcum et Monaldum et Bastardum fratres apud Rogetinum, et ex parte Dei et monasterii
requisivit illud. Qui nichil fecerunt. Postea vero comes Macharius ivit cum exercitu;
qualiter ab eis abstulit nescit. Scit inde quod ante altare sancte Flore Uguicio
de Tentenano petebat ipsum castellum ab ipso [comite Machario]. Item testis et prior
cum fratribus ex parte domini pape et imperatoris interdicebat petebat et consecutus
est, et iuravit salvare rationem ecclesie sancte Flore [ ..... c]ivitati, et Uguicio
prius guerram promisit reconvenire cum abbate (et) fi[delita]tem facere. Unde finita
guerra partem ibi concessit Griffolino. Item cum quemdam hominem de Rogetino monachasset,
et se et sua monasterio dedisset, post mortem ipsius ivimus ut defunctum
et res suas acciperemus. Rolandinus Pagani non permisit nos accipere res defuncti,
sed rixam habuit cum abbate, et exivimus castrum; et dictum fuit ibi quod Rolandinus
Pagani spatasaverat abbatem. Et sic omne servitium de castro et hominibus ecclesia
sancte Flore amisit. Et non aliud.
Orlandinus iuratus dixit, quod die statuta ab episcopo pro causa inter abbatem et
Rolandinum, nuntii monasterii interfuerunt apud Castilionem Aretinum, et Rolandinus
non venit; et sic recessimus, sicut dominus archidiaconus, qui erat pro episcopo, precepit
socio meo; et non ivit ante archidiaconus, sed sociods ivit.
p. 30
iuratus dixit, quod in illo termino, ut abbas michi dixit, ego ex mandato
abbatis ivi ad Casti[lionem Aretinum, et in] presentia plurium bonorum hominum quesivi
si Rolandinus Pagani adesset, et publice ibi dixi: Abbas misit me huc propter
terminum a domino episcopo statutum inter ipsum et Rolandinum Pagani, quia paratus
est respondere in manu domini episcopi. Rolandinus Pagani non interfuit tunc.
Aliud nescit.
Ugolinus iuratus dico quod audivi Rolandinum Pagani dicentem abbati: Si tu non
recipis fideli[tatem a fratre me]o Guido et non investis eum de feudo, habebis inimicitiam
de tota [civitate, et] rogabat eum ut reciperet. Interrogatus ubi fuit dixit: In
scanna de.....
[Presbiter Christ]ianus iuratus dico, quod cum essem apud Rogetinum in ecclesia
sancti Quirici, et Griffolinus et Rolandinus Pagani donarent castrum Rogetini, ego dicebam
eis quod non debebant in totum banna et alia servitia auferre. Illi vero respondebant:
Medietatem nobis pertinet iure feudi; aliam medietatem habemus in vicecomitatum.
Abbas vero habebat inde census quosdam propter rationes abbatis, quas ego
requirebam. Iumentum quoddam Rolandinus Pagani michi abstulit, unde propterea
minis et terroribus eorum exivi de terra illa. Item dico quod audivi Rolandinum
Pagani dicentem quod omnia que ibi habebat dederat Guidoni medico, et cambium ab
eo receperat.
........... iuratus dico quod presbiter Christianus. Minis et terroribus Rolandinus
Pagani exivit de terra [illa; et] Rolandinus de bannis et maltollettis nichil dabat
abbati. Et quidam nomine Rainerius [dedit] omnia sua ecclesie in ultimo vite; unde
Rolandinus Pagani non permittebat ecclesiam habere, sed boves et asinum qui fuerunt
illius Rainerìi abstulit.
(Sn.) Ego Albertus notarius, ex mandato Astancolli iudicis ad examinationem quorumdam
predictorum testium interfui et scripsi, ideoque in publicam formam redegi.
| |