|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et septimo anno
 principatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense aprilis octaba indictione.
 Ego lupenus amalfitanus filius sergi intus salernitanam cibitatem ante subscripti testes coniunxit
 me cum leo presbiter uterino fratrem meum pro vice puelle nominata teodenanda et amorocia
 et gemma germane filie leoni qui fuit germanus meus; et ipse presbiter pro vice ipsarum puelle
 ostedit una cartula, et ego ostedi unum brebem. ipsa cartula continebad, qualiter ego donaverad
 ipsius leoni germani mei tota et inclita mea sortione de res mea, quantum quantoque
 michi pertinuerad a supradicto genitorem nostrum in locum fonti ad sanctum felice cum
 omnia intra se abentibus et suis pertinentiis, ad abendum et faciendum ille et eius heredes
 omnia quod boluerit, et launegilt ab illum inde recepit camiso unum; et hobligavit me et meis
 heredibus ipsa donatione defensare eidem lupeni et ad eius heredes ab omnibus hominibus
 omnique partibus. quod si taliter semper ipsa donatione non defensaverimus et per quavis
 modis illut vel exinde eis tollere aut contrare, seu removere quesierimus, questio et causatio
 nostra sit inde tacita et bacua, et sequenter in lex langubardorum continet de donum et launegilt
 
 ita nos et nostris heredibus eorum repromittimus et hobligamus adimplere iustitia. et si
 taliter omnia, ut superius legitur, non adimpleverimus, ad componendum siamus nos et nostris
 heredibus eidem leoni et ad eius heredes decem solidos constantinos, et ipsa donatione illis firmiter
 habere: scripta per antiperto notarium. ipse brebem, quomodo ipse leo germanus meus
 guadiam michi dederad et mediatorem michi posuerad se ipsum; et per ipsa guadia hobligavit
 se et suos heredes cuntis diebus vite mee per omnis annum dare michi unum corcebaldu baliente
 quadtuor auri tari et unum pariu de calcie de unum tari. pro eo quod preteritis ipsius leoni per
 firmum scriptum traditum abui inclita mea sortione de rebus mea, quantum quantoque abeo in
 locum fonti a partibus genitori nostri, et aliut continebad in ipso brebem. cum autem ipsa cartula
 et ipsum brebem fuerunt relecti, manifestum facio ego supradictus lupenus, quod ante os
 dies inde coniuntus fuisset cum ipse puelle et una cum ille adesset urso viro ipsius teodenande,
 et per combenientia dederunt michi octo auri tari boni; et nuc pro taliter coniunxit mecum
 istum presbiter thio ipsarum puelle et manifestavi ei, ut ipsa cartula veraces exe, sicut continet,
 et remisit ad potestate ipsius presbiteri pro ipsi octo tari quod ipse puelle michi dederunt, ipsum
 brebem faciendum de eum quod boluerit; et quanta quantoque rebus michi pertinentes fuit et est
 vel fuerit quomodocumque in iamdicto locum fonti ad sanctum felice, ipsius presbiteri tradidit et
 confirmavit vice ipsarum puelle, et securiter illut ipse puelle et illarum heredes illut abendum
 et faciendum quod boluerit, defensatum per nos et nostris heredibus, sicut ipsa cartula continet,
 et a pars uxoris mee. unde per bona combenientia guadia ipsius leoni presbiteri dedimus vice
 ipsarum puelle et mediatorem posui meipsum; et per ipsa guadia hobligamus nos et nostris
 heredibus, ut, si omnia suprascripta ipsarum puelle et ad illarum heredes non adimpleverimus,
 aut si aliquit de rebus ipsa eorum tollere aut contrare quesierimus, aut si exinde vel de quantum
 ipsa cartula continet, causare aut contendere presumserimus, componere hobligamus nos
 et nostris heredibus ipsarum puelle et ad illorum heredes viginti auri solidos costantinos, et hunc
 scriptum firmum permanead; et tradidit ipsius presbiteri vice ipsarum puelle inclita sortione
 mea de omnis monimen inde pertinentes, ut ipse puelle potestatem aberet cum ipsa monimen
 per se inde exe autores, sicut boluerit; et quale tempore quesierit nos inde abere autores, nos
 illut eorum defensemus a pars uxoris mee, et sicut ipsa cartula continet, per suprascripta hobligatione.
 et taliter scribere rogavimus te alderissi notarium. actum salerno.
 + ego laidolfus
 + ego ademari notarius me subscripsi.
 |  |