Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1036 » Pag 257 - 257

6.1036
257
257

257
+ In nomine domini vicesimo sexto hanno principatus salerni domni nostri guaymari, et
sexto hanno principatus eius capue, et quinto anno ducatus illius hamalfi et surrenti,
et secundo anno suprascriptorum principatuum domni gisolfi eximii principi et duci eius filii
gloriosi principibus, mense aprelis, duodecima indictione. Ideoque nos stefano, et mele, et
georgii, et urso germani filii quondam mele, una cum ipsa hamata genitrice nostra clarefacimus
nos abere una pecia de terra cum binea in loco persicitu, et congruum nobis est
ipsa benumdare handrea beneravilis abbas de monasterii bocabulo sancti magni, et, sicut
nobis iamdictis talis est congruum, hante ydoneis subscripti hominibus per hanc cartulam
benumdedimus atque remisimus tivi iamdicto andrea abbati tota et inclita ipsa pecia
de terra cum vinea de predicto loco persicitu per ec finis et mensuria: ha pars orientis
sunt passi viginti nobem; da capite passi triginta septe usque in ipso termite, et descendente
modicum usque in alio termite sunt passi sex, et abiente et pergent e usque in ipso
ballone sunt exinde passi decem et octo, et descendente per ipso riatellu usque in ipso
ballone et abiente usque in ipso termite qui fictum est in ora de ipso ballone priores fines;
totum at iusto passum hominis est mensuratum. infra autem fines et mensuras tota
et inclita ipsa iamdicta pecia de terra cum binea tivi iamdicto andrea habbati venumdedimus
cum introitu et exitu, et cum bice de bia sua, et omnia intro se abentibus et
cum omnibus suis pertinentiis, At securiter et firmiter hamodo et semper tu iamdictus
andrea habbas et tuis successoribus illut habendum, dominandum, possidendum et omnia
inde faciendum quod volueritis. Et pro firma stavilitate recepimus a te suprascripto pretio
aurei solidi septe in omni finitione, sicut inter nos stetit. De qua per combenientia
nos iam totis supradicti germani una cum ipsa genitrice nostra guadia tivi andrea habbati
dedimus, et mediatorem tivi posuimus risanda filio quondam lando, qui est avitator
de loco batolla; et per ipsam guadiam etc. Sequitur consueta formula statuta mulcta
triginta auri solidorum constantinianorum. Et taliter scripsit ego petrus subdiaconus et
notarius; Hactum cilento qui interfui.
+ Ego stefanus presbiter
+ Signum manu mauro filardo.
Torna all'inizio