Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 560 - 564

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
560
564

aliis. Quis esset aretinus episcopus vel senensis vel papa romanus nescio. Ut autem
mihi videtur, quando senenses, ut predictum est, expulsi sunt, XVI annis eram ut credo;
habeo nunc ultra LX annos.
67). Villanutius de s. Quirico iuratus dixit: Natus annorum circiter XVI; mercator quamlibet
esse poteram existens, et genere senensis de Viterbio hucusque cum mercibus meis
veni sub umbra trium episcoporum Roma redeuntium; scilicet episcopi fiorentini et lucensis
et senensis, cui nomen Gualfredus. Florentinus et lucensis episcopi fuerunt hic
intus hospitati in canonica huius ecclesie s. Quirici in Osenna, et ipse Gualfredus episcopus
fuit hospitatus hic foris prope ecclesiam. Tunc erat huius ecclesie celerarius
qui vocabatur Athone: ab illo Atthone de domo huius ecclesie servientes ipsius episcopi Gualfredi portaverunt omnia necessaria ad ipsum episcopum foras ubi erat hospitatus;
et ego ipse portavi necessaria pro me et pro aliis. Nescio tamen cuius erat tunc ecclesia
ista, si senensis episcopi, aut alterius. Postea vero, nescio quanto post, in loco isto
predicti s. Quirici accepi uxorem, et habitavi hic. Illi mee uxori, antequam ego venirem,
erat compater plebanus huius loci, cui nomen presbiter Teuzo, qui non longe post
fuit occisus, cuius occisor fuit suspensus a comite Paltonerio. Tenebat autem ille Teuzus,
quando illam accepi uxorem, plebem istam ab ecclesia senensi, ut dicebatur vulgarter.
Post eius obitum Teuzonis nichil hic tenuit ecclesia senensis, quod ego sciam, sed aretina,
ut audio. Quis esset tunc senensis vel aretinus episcopus vel romanus ponifex
nescio. Videntur mihi esse anni XXXVI ex quo ecclesia aretina possedit ecclesiam istam
s. Quirici, in qua sumus. Audivi nonnunquam quod satis, antequam hic accepissem uxorem,
cuidam aretino, hoc nescio qualiter contigit, fuit amputata manus a Mazolo burgensi
huius terre. Item audivi quod antequam hic accepissem uxorem expulsi iam fuerant
hinc senenses iuvenes, qui erant ultra C, ab aretinis. Tamen ex tunc semper fuit
litigium inter ambos episcopatus ipsos, ut dicitur, de XXXII ecclesiis inter plebes et alias.
68). Burgulus iuratus dixit: Scio quod antequam meo tempore ecclesia senensis teneret
ecclesiam istam s. Quirici, vidi presbiterum Alferium plebanum huius plebis tenere hanc
plebem pro ecclesia aretina, et postea, sicut dicebatur, recessit aretina. Supervenientibus
enim senensibus non habebat hic bonum remanere, quia claves tunc amisit, et plebs,
ut vox communis erat data fuit alii plebano scilicet presbitero Teuzoni, qui introductus,
ut dicebatur, per senensem episcopum, nescio si auctoritate domini pape, fere per III
annos tenuit hanc plebem. Et tenente plebe, prepositus aretinus, nescio quis, venit
super burgum istum cum multitudine armatorum, me existente hic, et hic quondam die,
circa occasum solis, illi accedentes ad burgum ab incolis huius loci repulsi sunt, et eorum
uni amputata fuit manus a Mazolo. Mane abierunt viam suam, et in plebe ista
vel loco nichil fecerunt. Illis abeuntibus timuit hic remanere presbiter Teuzo plebanus,
quia locus immunitus erat, et abiit ad canonicam in monte et ibi obiit. Ab obitu ipsius
Teuzonis ecclesia senensis non, ut cogito, tenuit hanc plebem, sed, me cogitante, tenuit
eam aretina postea usque in presens tempus; nescio si per violentiam. Quas alias ecclesias
senensis ecclesia preter istam tenuerit, unde sit litigium, nescio pro certo, nec
de quantis sit litigium. Semper tamen ex tunc, ut audio, fuit litigium inter ambos illos
episcopatus de ista ecclesia et de quibusdam aliis.
p. 561
69). Martinus Magone de plebe de Corsignano iuratus dixit: Esse poteram annorum XII,
et tunc iudicavit mihi quidam meus frater germanus, cum ego et ipse essemus in Corsignano,
et dixit mihi: Ecce episcopus aretinus; est illic foris in loco illo cum multis
armatis, et ecce quidam de vicinis nostris vadunt illuc ad soldos ipsius episcopi. Ego
tamen nescio quis erat episcopus ille aretinus, nec tunc vidi eum, nec gentem eius; et
quod audivi a fratre meo cepi audire ab aliis. Circa sero autem rumor, me audiente, in
Corsignano factus est: Ecce episcopus senensis venit ad plebem de Corsignano. Et nostri
dicebant communiter: Nonnisi cum episcopo aretino simus. Et pusillum post alius clamor
factus est: Senensis episcopus abiit. Ego neutrum episcopum vidi nec de eorum litigio aliquid scio. Et hoc quod dixi, nonnisi ex auditu scio. Ex illo tempere usque ad
tempus huius domini pape nullum scivi esse litigium inter aretinum et senensem episcopos;
et ex quo fuit rumor predictus sunt, ut mihi videtur, anni L. Aliquando tamen
postea audivi dicere homines: Adhuc erit inde litigatus aretinus episcopus per senensem
episcopum. De qua re dicerent nescio, sed dicebant adhuc erit inde litigatus.
70). Rusticus Noctuli de Corsignano iuratus dixit: Octennis esse poteram, et vidi episcopum
senensem, nesco quem, tunc redeuntem, ut indicavit mihi pater meus, in via a
plebe de Corsignano tempore sementis; et postea vidi tentoria aretini episcopi, ut dicebatur,
nescio cuius, nominatim in colle Luparezo, qui est inter Corsignanum et s. Quiricum
ubi sumus. Hoc autem fuit inter madium et iunium cum essent grantia ordea.
Hec vidi. Audivi autem tunc quod ambo illi episcopi pretio colligebant sergientes ad se,
propterea quia de aliis litigabant, nescio de quibus nominatim. Extimo quod ex tunc
sunt anni XXXVI. Nescio quod postea fuerit inde litigium usque ad tempus huius domini
pape de plebe de Corsignano; cogito prorsus quod aretinus episcopus usque ad hec
tempora tenuit eam in pace. Quare in predicto colle fuerit hospitatus nescio aretinus
episcopus.
71). Vicinus de Corsignano iuratus dixit: Annorum XVIII eram forsitan, et tunc plebanus
de Corsignano, nescio quis, tenebat, ut cogito, ipsam plebem de Corsignano per episcopum
aretinum, cuius nomen ignoro; quod inde cogito verum esse, quia dicebat ipse
plebanus: Venite et adiuvate me tenere bonum s. Donati; et dedit mihi tunc pretium,
ut adiuvarem eum; nec usus est adiutorio meo, quia non fuit opus. Dicebat
enim quod episcopus snensis volebat ei auferre plebem illam. Et tunc non inde vidi
litigium aliquod usque ad tempus huius domini pape; forte sunt anni XL ab eo tempore
usque modo. De aliis ecclesiis litigiosis nescio quicquam.
72). Iohannes Taxi de Corsignano iuratus dixit: Natus eram annorum circiter XX, et tunc
vidi episcopum aretinum Gui(donem) Buccatorta cum multa caballaria ad plebem de
Corsignano, nescio si contra episcopum senensem, vel contra abbatem s. Antimi: illi
enim ambo infestabant eum. Et dixit episcopus aretinus plebano eius loci, cui nomen
erat presbiter Iohannes Bonizi Lei, ut opinor. Quesivit ab eo episcopus, tunc mille panes
pro militibus quos habebat et aliis. Habebat tunc plebanus C panes in furno, et illos
ei dedit. Episcopus autem dedit ei, me vidente, monetam de bursa sua, et dixit ei:
Vade cito in castellum; eme panes multos et pullos. Quod et factum est, et dati sunt
in cibum militibus; et ita vidi episcopum aretinum possidere plebem illam. Et antequam
hoc fieret et post, vidi episcopum ipsum Gui(donem) cantare missam in plebe illa
sicut in casa sua. Nescio quanto post vidi episcopum Gual(fredum) senensem, qui balbus
p. 562
erat, celebrare in eadem plebe missam, in qua etiam sermonavit; et fecit sermonem
de passera, qui postea dicebatur lo sermon de la patharellei. Balbus enim erat, et
ideo sic dixit, et inter alia verba sui sermonis dixit: Castrum illud de Corsignano usque modo fuit dictum de comitatu senensi, sed ex hac hora in antea dicetur castrum de
comitatu et episcopatu senensi. Nescio quod ab illa die postea steterit ibi aliquis clericus
pro ecclesia senensi. Sed vidi predictum Gui(donem) postea et episcopum Buianum
ibi cantare, sicut in casa sua. Ex quo autem sic vidi episcopum Gualfredum in ipsa
plebe sermonantem sunt, ut mihi videtur, anni XXIIII vel plures vel pauciores, et ex
tunc nullum vidi litigium inter ecclesiam aretinam et senensem usque ad hec tempora.
73). Corbolus Viviani de Petruio iuratus dixit: Annorum XIIII credo quod eram; eo tempore
Gualfredus episcopus senensis venit, ut ferebatur, cum multa virtute ad plebem
de Corsignano et hospitatus ibi fuit. Tunc a facie illius presbiter Bonizo Raconis eius
loci plebanus, qui iuramento fidelitatis adstrictus erat, ut ipse mihi retulit, aretino episcopo
qui tunc erat, effugit a Petroio, ubi in domo (mea) mecum fuit fere per annum
tunc. Quo audito, postea die ivi ad ipsam plebem, et episcopum senensem Gual(fredum)
vidi illic. Nondum finito anno a memorata fuga, aretini venerunt ad plebem
eandem, et expulsis inde illis, qui pro senensi episcopo ibi erant, ipsi, veluti ferebatur,
tenere eam ceperunt, et continue tenuerunt usque modo; nec audivi inde litem usque
ad hec tempora. Scio autem quod pater meus et ego cum ipso plebano Bonizo ivimus
ad eandem plebem quando rediit illuc. Credo me nunc habere LX annos et non plus;
et bene credo quod ex tunc quando aretini sic venerunt, et, expulsis senensibus, recuperaverunt
plebem illam, sunt anni LX. Postquam autem aretini sic recuperaverunt plebem
de Corsignano, ut dixi, sicut estimo, post X annos eram ego et pater meus et
presbiter Iohannes Tassone ad ecclesiam s. Martini de Camprena. Tunc dixit nobis
presbiter Raignerius capellanus eius loci: Ego hoc anno semel ivi ad ecclesiam senensem
cum letaniis et bis illuc ivi ad sinodum; una vice dedi (episcopo). VII soldos
sinodaticum, et altera vice dedi X solidos similiter sinodaticum. Sunt autem, ut dicebatur,
plebes, de quibus erat litigium inter aretinam ecclesiam et senensem, XXII; quarum nomina
sunt hec: plebs de Salto, p. de Pava, p. s. Quirici in qua sumus, p. de Corsignano,
p. s. Donati, p. s. Valentini, p. de Montepulciano, p. s. Costantii, p. de Mesula, p.
de s. Marcellino, p. de Cennano, p. de Malceno, p. de Sane, p. de s. Iohanne in
Vesquele, p. de Versure, p. de Rapulano, p. de Pacina, p. de Antiserra, p. s. Vincentii
ad Montalt. Abbatie sunt hec: abbatia de Toma, abbatia de Fullonica, abbatia
de Cicella, abbatia de Rufena, abbatia de Monasterio. Canonice sunt hec: canonica
de Monte, canonica s. Iohannis ad Asse, canonica de Rigomagno.
74). Ranucinus faber de s. Quirico iuratus dixit: Esse poteram octennis vel decennis
quando vidi in ecclesia ista s. Quirici presbiterum Albertum manere pro ecclesia aretina, sicut dicebatur communiter. Postea vidi in hac eadem ecclesia pro senensi ecclesia
plebanum nomine Teuzo, de quo audivi quod ad opus huius plebis fecit fieri campanam.
Extimo quod tunc erat senensis episcopus Gualfredus, aretinus autem episcopus
Guido Buccatorta, et sic tenebat hanc plebem tunc senensis episcopus. Quandiu vero
tenuerit nescio. Sui tamen fuerunt hinc expulsi per violentiam ab aretinis, ut dicebatur
p. 563
Ego enim eram ibi in castro Guillesco. Audivi autem tunc quod mane quodam
aretini per vim et pugnando intraverunt in burgum istum, et receperunt plebem
istam; et tunc in pugna illa Mazolus quidam burgensis huiiis terre amputavit manum uni de aretinis; et tunc per vim intravit aretinus episcupus Gui(do) Buccatorta, nec vidi
nec audivi quod ipse intrasset alterius auctoritate nisi per fortitudinem suam. Ex tunc
aretina ecclesia tenuit hanc plebem pacifice usque ad tempora ista, veluti cogito. Deinde
autem ex quo sic intravit huc aretinus episcopus, ut cogito, bene possunt esse anni XL.
Hii sunt testes senensis ecclesie examinati apud Senes in palatio episcopi.
75). Stradigottus iudex senensis iuratus dixit: Autenticam vidi ego sententiam domini
pape Calixti, eiusdem domini pape sigillo sigillatam; in qua sententia continebatur
totum quod continetur in carta quam demonstravi et eam sententiam vidi et
legi et diligenter exemplavi Senis. Erat autem in sententia illa rota pontificalis, quam
ideo pretermisi scribere quoniam alibi habebam sextam cum qua magnam rotundam
intendebam facere, et spatium rote et signi mei reliqui in predicta carta. Exemplavi
autem illam sententiam antequam dominus Raignerius episcopus iret ad dominum papam
Alexandrum, sed nescio quanto ante. Autenticam vero denotationem prefate sententie
non memini me vidisse: exemplum vero ipsius denotationis, quod in antedicte
carte calce positum est, ego neminem scribere vidi, sed certum sum quod magister
Rusticus canonicus senensis illud scripsit, cuius manus est mihi notissima.
Prelibati exempli a Stradigoto iudice scripti, exemplum a magistro Gregorio, capellano
magistri Laborantis cardinalis sancte Marie in Porticu domini pape Alexandri legatione
fungentis in Tuscia, scriptum Senis in hac pagina coram ipso cardinali, veraciter istum
est:
Calixtus episcopus servus servorum Dei venerabili Gualfredo senensi episcopo salutem
et apostolicam benedictionem. Cui negotiorum varietas et causarum qualitas et c.
usque propter probationem predictorum testium de investitione a predecessore nostro
papa Nicholao facta, te de predictis plebibus cum pertinentiis earum per cambuctam
nostram canonice investimus, salvo nimirum iure aretine ecclesie.
//Ego Calixtus catholice ecclesie episcopus laudans ss.
† Ego Bonifatius presb. card. titulo s. Martini interfui et consensi ss.
† Ego Crescentius sabinensis episcopus interfui et consensi.
† Ego Gregorius presb. card. titulo Apostolorum interfui et consensi ss.
† Ego Petrus portuensis episcopus interfui.
† Ego Benedictus presb. card. titulo Eudoxie interfui et consensi ss.
† Ego Lambertus hostiensis episcopus interfui et consensi.
† Ego Conradus presb. card. titulo Pa(sto)ris interfui et consensi ss.
† Ego Vitalis albanus episcopus interfui et consensi.
† Ego Petrus presb. card. titolo s. Susanne interfui et consensi et ss.
† Ego Wigelinus prenestinus episcupus ss.
† Ego Petrus presb. card. titulo Equitii
† Ego Desiderius card. presb. titulo s. Praxedis interfui et consensi.
† Ego Petrus presb. card. titolo s. Marcelli interfui et consensi ss.
p. 564
† Ego Teobaldus presb. card. titulo s. Anastasie interfui et consensi ss.
† Ego Sigizo presb. card. titulo (s.) Sixti interfui et consensi et ss.
† Ego Iohannes presb. card. titulo s. Cecilie interfui consensi et ss.
† Ego Gerardus presb. card. titulo s. Aquile et Prisce interfui et ss.
† Ego Romanus diac. card. titulo (s.) Marie in Porticu inferfui ss.
† Ego Crescentius presb. card. titulo sanctorum Marcellini et Petri consensi et
consentiens ss.
† Ego Ionathas diac. card. titulo s. Cosme et Damiani interfui consensi et
consentiens ss.
† Ego Gerardus card. presb. titulo s. Crucis interfui et consensi ss.
† Ego Matheus card. diac. s. Adriani interfui et consensi ss.
† Ego Hermannus subdiac. interfui et ss.
Datum Laterani per manum Aimerici sancte Romane ecclesie diac. card. et cancellarii
kl. aprilis, indictione IIª, anno dominice incarnationis M.º C.º XXIIII, pontificatus
autem domini Calixti II di pape anno VI. Ego Stradigotus iudex quod superius legitur
fideliter exemplavi.
76). Ieronimus diaconus et canonicus senensis iuratus dixit: Vidi in secretario senensi
autenticam sententiam domini pape Calixti eiusdem bulla bullatam. Tenui eam atque
legi. In qua sententia continebatur, sicut inhesitanter credo, totum quod continetur
proposito coram vobis nunc exemplo, quod Stradigotus iudex asserit se scripsisse ad
exemplar et formam eiusdem sententie domini pape Calixti; excepto quod in illo exemplari
seu sententia rota pontificalis erat; in hoc autem exemplo rota pontificalis non
est. Et erat ibi bulla pontificalis; in exemplo vero non est. Vidi etiam in eodem secretario
denotationem predicte sententie pape Calixti clero et populo senensi directam,
eiusdem quoque domini pape Calixti bulla bullatum. Tenui eam atque legi. In qua denotatione
continebatur, sicut inhesitanter credo, totum quod in proposito nunc coram
vobis exemplo, quod quidem in ista carta subscribitur, ultimum continetur.
Ambo prefata autentica, sicut dixi, vidi et legi, tempore quo dominus papa Alexander,
persecutionis arma declinans, Romam deseruit et abiit Beneventum. Ubi, sicut
indubitate credo, presentem cartam, cum duobus exemplis antefatis et in ea constantibus,
domino pape Alexandro meis manibus obtuli. Postea vero, sicut opinor, noster
senensis episcopus R(ainerius) apud Berulam eidem domino pape prelibatorum exemplorum
exemplaria presentavit autentica. Memorate denotationis exemplum quis in hac
carta scripserit ignoro, sed dicitur a magistro Rustico canonico senensis ecclesie scriptum.
Predicti exempli denotationis a magistro Rustico, sicut dcitur Scripti, exemplum, a
magistro Gregorio, capellano magistri Laborantis cardinaiis sancte Marie in Porticu domini
pape Alexandri legatione fungentis in Tuscia, scriptum Senis in hac pagina coram
ipso cardinali, veraciter istum est:
Calixtus episcopus servus servorum Dei, etc .........
Datum Laterani III kal. aprilis
Torna all'inizio