36 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quadragesimo hoctabo sed et 
constantino frater eius magno imperatore anno quadragesimo quinto: die 
quarta mensis ianuarii indictione sexta neapoli: Certum est nos iohannem 
qui nominatur de maroccia filio quondam grimoaldi qui fuit de capua: et 
ego abitabit in loco puli: et modo abitare videor intus cabstro cummano: 
una cum consensum et volumtate quidem fasana coniugi mea: A presenti 
die promptissima volumtate venumdedimus et tradidimus vobis alvirico qui 
nominatur de domino sergio de domino megalum: et maroccia hoc est iugales: 
hoc est socera mea: idest integra portione et pertinentia mea qui 
mihi obbenit et pertinet da te memorata maroccia socera mea et da quondam 
iohanne qui nominatar ildiperti socero meo anteriori viro tuo quod 
est de quarta parte: parte una de integra una petia de terra que nominatur 
cera palumba posita in eodem loco puli: una cum arvoribus et cum introitum 
suum et omnibus sivi pertinentibus: qui re insimul iungitur et indivisum 
reiacent cum reliques alies et similis tres partes exinde qui sunt tue 
memorata maroccia socera mea et de quidem stephano et vona germanis 
cognatis meis filiis tuis que: abes de memorato iohanne qui nominatur 
ildiperti socero meo anteriori viro tuo insimul pertinente nobis per chartula 
comparationis scripta langobardisca: que ego exinde atpreensit cum 
memorato stephano filio tuo memorata maroccia socera mea cognato meo da 
malo filio quondam lupi abitante de capua civitatis una cum licerem et absolutione 
domini laidolfi principi: que vero ipsa chartula: apud vos abetis 
cum omnia que continet: coherente sivi insimul a memorata integra petia 
de memorata terra: que nominatur cera palumba de uno latere terra gemmusi 
de memorato loco puli: et de alio latere terra sillicti vel mari de 
ipso loco: de uno capite via publica: et de alio capite terra heredes memorati 
domini sergii de domino megalum que modo detinet ecclesia sancti 
archangeli iuris heredes memorati domini sergii: de qua nichil michi exinde 
aliquod remansit aud reservavit nec in alienas cuiusque: personas quod absit 
commit aut iam committo potestatem: set a presenti die et deinques prenominata 
37 
memorata integra portione et pertinentia mea qui michi obbenit 
et pertinet da te memorata maroccia socera mea et da quondam memorato 
iohanne qui nominatur ildiperti socero meo auteriori viri tui quod est de 
quarta parte: parte una de integra memorata petia de memorata terra que 
nominatur cera palumba posita in eodem loco puli una cum arvoribus et 
introitum suum et omnibus sivi pertinentibus: qui re insimul iungitur et 
indivisum reiacent cum reliques alies et similis tres partes ex ipsa petia de 
memorata terra qui sunt tue memorata maroccia socera mea et de memorato 
stephano et iamdicta bona germanis cognatis meis filiis tuis que abes 
de memorato iohanne qui nominatur ildiperti anteriori viri tui soceri mei 
sicuti et quomodo superius legitur a me vobis sit venumdatum et traditum 
in tua tuisque heredibus sint potestatem queque exinde facere volueritis: 
liberam semper abeatis potestatem: et neque a me memorato iohanne una 
cum consensu et voluntate memorata fasana posterieri coniugi mea neque 
a meis heredibus vel a nobis personis summissis nullo tempore numquam 
vos memorato alvirico et memorata maroccia socera mea: hoc est iugales 
aud heredibus vestris quod absit abeatis exinde de memorata portione et 
pertinentia mea quod est de quarta parte: parte una sicuti et quomodo 
superius legitur aliquando quacumque: requesitione aud molestia ha nunc 
et in perpetuis temporibus: Insuper omni tempore ego et heredibus meis 
vobis vestrisque heredibus exinde ab omnis ommines omnique personis in 
omnibus antestare et defensare debeamus: hostendente vos et heredibus vestris 
michi meisque heredibus memorata chartula comparationis scripta langobardisca 
continente momorata terra que: apud vos abetis qualiter superius 
legitur ubicumque mihi meisque heredibus necessa fueris et sic ego 
et heredibus meis vobis vestrisque heredibus illud antestare et defensare 
debeamus: propter quod exinde accepimus a vobis in presentis idest auri. 
tari octo: sicut inter nobis comvenit: Si autem ego aud heredibus meis 
aliter fecerimus de ihis omnibus memoratis ut super legitur per quobis 
modum aud summissis personis tunc compono ego et heredibus meis vobis 
vestrisque heredibus auri solidos duodecim bythiantheos et ec chartula venditionis 
ut super legitur sit firma scripta per manum sergii curialis per 
memorata sexta indictione: 
oc signum + manus memorato iohanni cum consensu et voluntate memorata 
38 
fasana coniugi sua quod ego pro eis subscripsi et memorati tari 
traditos vidi + 
+ ego theodorus filius domini cesarii rogatus a suprascripto iugales 
testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi + 
+ ego petrus filius domini gregorii rogatus a suprascripto iugale testi 
subscripsi et suprascripti tari traditos bidi + 
+ Ego iohannes Curialis rogatus a memoratos iugales testi subscripsi 
et suprascripti tari traditos bidi + 
+ Ego sergius Curialis Complevi et absolvi per memorata sexta 
indictione +
  |