Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.57 » Pag 217 - 220

1.57
217
220

217
+ In nomine Domini. Quadragesimo secundo anno principatus domni
Paldolfi gloriosus princeps et quintodecimo anno principatus domni Landolfi
filii eius, mense september, sexta indictione. Ego Mari filius quoddam Mari,
eo quod ante idoneos omines subscriptos testes, declaro me abere una pecia
de rebus, qui est vinea et terra cum arvoribus suis intro se abentem in loco
Urbiniano propinquo eclesia Sancti Modestini, qui michi est pertinens per
218
meam rationem et congruum michi est ipsa pecia de rebus, ut dissimus, vendere
Falconi filio Risi qui fuit diaconus et notarius. Quapropter ego qui supra
Mari, sicut michi congruum est, vona etenim mea volumtatem et per anc cartulam,
bindeo, adque de presente bendidit, tivi iamdicto Falconi ipsa pecia de
rebus, ut dissimus, de iamdicto loco sicut videtur exet per ec finis et mensura:
de una parte fine bia puplica, sunt passi quindeci; de alia parte fine rebus
tuaque Falconi, sunt passi biginti unum minus pede unum; de alia parte similiter
fine rebus tuaque Falconi, sunt passi tredeci; de alia parte fine rebus
meaque Mari, sunt passi decem et octo, et badit in prioras finis, a passo iusto
220
mensurato ad brachia ominum ostensa. Infra omnes iamdictas finis et mensurie,
qualiter superius legitur, totam et integram ipsa pecia de rebus, ut dissimus,
tivi predicto Falconi bendidi; una cum inferius et superiusque, cum bia et andita
sua, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis illut tivi iamdicto
Falconi bendidi, ad semper abendum et possidendum tu qui supra Falco
quam et tuis eredibus, faciendum exinde omnia quodcumque volueritis sine
contradictione mea vel de meis eredibus aliqua contradictione, aut cuiuscumque
requisitione. Unde pro cunta eadem mea vinditione recepi inde a te
predicto Falco pretium aureo tari viginti sex, que inter nobis combenit; unde
obligo me ego qui supra Mari et meis obligo eredibus tivi qui supra Falconi
quam et ad tuis eredibus obligo me et meos eredes integra ipsa predicta mea
benditione, quibus superius legitur, illut nos vobis antistare et defendere ab
omnibus ominibus ab omnibusque partibus et da parte de ipsa uxorem mea et
da omnes omines qui pro partes eius inde vobiscum causaberit; quod si taliter,
ut dictum est, ego vel meos eredes tivi iamdicto Falconi quam et ad tuis eredibus
amodo et semper da omnes omines non defensaberimus, aut si nos ipsis
per quolibet ingenium retornare aut remobere seu contrare aut tollere vel
minuare quesierimus per qualiscumque inbentam rationem aut scriptum;
ideo ante omnia decem solidi aurei costantinati vo ni ego et meos eredes tivi
predicto Falconi quam et ad tuis eredibus per anc cartulam pena componere
obligavit, et in antea per inbitis semper tacitis et comtemtis permaneamus,
adque per inbitis illut vobis defensemus, sicut supra vobis obligati sumus per
supradicta pena obligata. Quod te Landus diaconum et notarium scribere
rogavit. Actum Abellini, mense et indictione. Felliciter.
+ Ego Petrus presbiter.
Torna all'inizio