Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.165 » Pag 211 - 212

1.165
211
212

211
+ In nomine domini anno quadragesimo octavo principatus domni nostri waimarii principi
et septimo anno principatus domni gisolfi filio eius, mense februarius tertiadecima indictione.
memoratorium factu a me adelchisi presbiter, eo quod ante presentia dauferi iudici et aliis novilibus
combenientibus mecum adelchisi presbiter filius lupechis, ut ego conciare et cludere ipsa
casa eius solarata lignitia de intus hanc salernitanam cibitatem propinquo ecclesia sancti maximi,
et ego et adelchisa genetrice mea haberemus medietate ipsa casa ad nostra potestate diebus
vite nostre, et ipsa alia medietatem teneremus ad residendum in subscripto ordine. dum autem
ita inter nos complacui, statim ipse quidem adelchisi presbiter, qui ioaquintus vocatur, donavit
mihi medietatem predicta casa sua solarata cum solo terre, et sedimen, et lignamen suam, et
cum sericidia sua, sicut conciata vel edificata esse dinoscitur, et cum vice de bia et andito suo,
tali tinore, ut ego et ipsa genetrice mea diebus vite nostre eadem medietatem casa teneamus
nostre potestati residendi, dominandi, omnis nostra utilitate ibi faciendi: ipsa alia medietatem
casa similiter liceat nos tenere nostre potestati, tali tinore, ut si ipse adelchisi presbiter exierit
de ipsum ordinem, quem habes de ecclesia de locum sarno et hic rebersus fuerit ad habitandum,
aud si propter perturbatio gentis hic redierit, tunc ipsa medietatem casa revertas in eius potestate,
212
dum in hac cibitate havitaverit et ubi foras exierit ad havitandum, ad nostram revertas potestatem
tenendi in suprascripta ratione. unde in eo tinore pro confirmandum hoc donum, launegild
a me exinde recepit camiso unum; seu et wadia mihi ipse adelchisi presbiter dedit et ipse
sivi mediator exivit, et per eadem wadia obligavit se suique heredibus defensare mihi et ipsius
genetricis mee predicta casa cum vice de bia et andito suo da omnis homines. si autem
noluerit aud non potuerit nobis ea defensare, aud si eam nobis tollere aud contrare quesierit,
excepto, sicut dictum est, hic ad havitandum redierit, ut recolligat ipsa medietatem, componere
nobis decem solidos costantinos et per imbitis nobis ea defensare, ut supra dictum est, diebus
vite nostre: post vero nostrum qui supra adelchisi presbiteri et adelchise genetricis mee obitum,
predicta casa, sicut fuerit illis diebus conciata, revertas ad potestate ipsius adelchisi presbiteri
et de eius heredes omnia nostra causa, quam ibi habuerimus, liceat heredes nostras aud cui per
nos datum aud iudicatum paruerit exinde tollere et excotere absque contrarietate ipsius adelchisi
presbiteri et de eius heredes per supradicta obligatione.
+ ego theodericus notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego qui supra dauferius iudex
+ ego maio
+ ego richardus me subscripsi
+ ego andrea
+ ego ioannes
+ ego ermetancus.
Torna all'inizio