|
251
+ Signum manus Niconis monachi et
coeci cognomento...
+ Signum manus Ursuli Turmarchae filii
Niconis monachi.
252
+ Signum manus Nicetae filii beatissimae
memoriae archidiaconi.
+ Signum manus Nicolai filii Ursuli (Turmarchae).
+ Signum manus Michaelis filii Pantaleonis
beatissimae memoriae.
+ In nomine Patris, et Filii, et Spiritus
Sancti, trium personarum, omnipotentis divinitatis,
unius potestatis et regni, purissimae
Dominae nostrae Deiparae, et omnium
Sanctorum. Regnantibus piissimis Imperatoribus
nostris Basilio et Constantino, temporibus
Sergii sanctissimi et oecumenici Patriarchae,
et Basilii inclyti imperialis Protospatharii
et Catapani Italiae Mesardonitae.
Nos omnes.... Nicon scilicet monachus et Ursulus
Turmarcha meus filius, et reliqui qui et
sanctae crucis signa cum nominibus supra
subscripsimus, spiritus non carnis ductu, concedimus
Deo et tibi Lucae gubernatori et praefecto
(monasterii) S. Ananiae, quod est domini
Zachariae, ut dictum est, offerimus Petram
quae dicitur Coeci cum eius tenimentis,
quae a principio et antiquitus possedimus,
tradita nobis a nostris maioribus. Sunt vero
eorum fines: a torrente magno qui est ad occidentalem
partem dicti castelli, et ut ascendit
parvus torrens S. Petri, et vadit ad S. Angelum,
et dividitur a via Serrae, et pergit
ad montem Acutum supra Barbutzulum, et
descendit torrens iuxta vineam domini Ursuli,
et desinunt termini ad suprascriptum torrentem
magnum. Similiter et S. Ananiae monasterium
cum positis ipsius terminis, quod a
principio possedit et tenuit, ut, Deo volente,
prospere agat ecclesia, et divinis officiis vacet,
pro remissione peccatorum nostrorum.
Situm est autem hoc monasterium a regione
maris. Praeterea offerimus et praedictum castellum,
ut etiam et seculares tecum aedificent
et habeant confugium in suburbio; cum
253
autem gentium incursiones fiant, intrent et
habitent quocumque properantes advenerint;
et insuper, ut tu dictus gubernator et praepositus
aedifices etiam ecclesiam in eodem
castello, et congreges quoque monachos quotquot
volueris, qui sacra officia et laudes Deo
concinant, et preces fundant pro nobis et
nostris genitoribus; et ut etiam ego senex...
oculis captus et solus, ab indictione, quae,
Deo dante, iam appropinquat, cum congregati
fuerint fratres tua opera, et, rebus bene constitutis,
simul habitare coeperint, tunc sim
tamquam unus ex fratribus, et cum ipsis
convivam toto meae vitae tempore. Haec omnia
nos suprascripti confirmamus et rata habemus,
firma et inconcussa, amodo et in perpetuum
in tua potestate nunquam auferenda,
ut liceat tibi monasterii praefectum et successorem
constituere quemcumque volueris,
idemque liceat futuris monasterii praefectis
in perpetuum. Quod si quis ex nostra generatione
in praedicto monasterio in monachum
tonsus fuerit, et probitatem et re et verbis
praeseferat, et a fratribus diligatur, is potior
habeatur. Atque haec quidem omnia Deo et
tibi Lucae monasterii praefecto concedimus.
Si autem, tempore procedente, quisquam ex
nostra cognatione aut privatus (aliquis) irrita
haec facere praesumpserit, nos tuam defensionem
teneamur suscipere, et huiusmodi concessionem
tibi vindicare,quam non vi aut dolo,
sed sponte, nullaque necessitate adducti, aut
fallacia, aut facti ignorantia, quod Deus avertat,
fecimus. Quemcumque autem nostri ex
utraque parte huius bene constitutae nostrae
oblationis poenituerit, solvat Imperiali Vestiario
solidos aureos triginta, et sumptus et
innovationes in duplum; et nihilominus rata,
firma et inviolabilis maneat huiusmodi concessio
facta Deo et S. Nicolai ecclesie in dicto
castello construendae, et tibi Lucae suprascripto.
Scriptum praesentibus et adstantibus
254
fide dignis testibus, quorum nomina ex propriis
subscriptionibus et signis apparebunt,
manu mea Leonis notarii civitatis Urzuli,
anno 6523, indictione XIII, die 12 mensis
ianuarii.
+ Ioannes dux militaris manipuli de Capigrasa
propria manu subscripsi.
+ Constantinus locumtenens Capigrasa propria
manu subscripsi.
+ Paschalis locumtenens Capigrassa testis
propria manu subscripsi.
+ Bonus filius Candidi testis propria manu
subscripsi.
+ Theodorus Turmarcha... civis testis propria
manu subscripsi.
... Nicodemus ...
| |