|
250
In nomine domini, vicesimosecundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense octubri, secunda indictione. Ante me iohannem iudicem melus filius angeli abbatis
coniunctus est cum ursone filio quondam tefani propter ad comprendendum inter se sortes de
terra et casa fabricata solarata de intus anc salernitanam civitatem quas illis comunes habunt
iuxta platea que est mercatum que est tota ipsa terra et casa per fines et mensuras; a
parte orientis est finis ipsa platea, iuxta eam recte mensurati pedes triginta et duobus et planta:
a parte septemtrionis est finis andito in qua stillicidio istius case fluit, per eum iuxta eam
mensurati pedes quadraginta unum: a parte occidentis est finis aliorum recte mensurati pedes
alii triginta duobus et planta: a parte meridiei recte mensurati pedes triginta septem et unciis
duabus. De suprascripta vero terra et casa per suprascriptas fines et mensuras pertinet inde
ipsi melo due partes et ipsi ursi tertia pars. Modo autem sicut inter illos convenit ipse ursus
illud dividit in tres sortis, due sortis fecit ex ea inadunate in parte septemtrionis, et tertiam
in parte meridiei. prius fecit ipse ursus ex ipsa terra et casa anditum commune in parte occidentis
per fines et mensuras: a parte septemtrionis est finis ipsum anditum, inde latitudo
pedes tres: a parte orientis est finis ambo ipse sortis que sunt in simul coniuncte recte mensurati
iuxta eas, pedes viginti: a parte meridiei est finis ipsa tertia sorte, inde latitudo pedes
alii tres; a parte occidentis est ipsa finis aliorum, inde recte mensurati pedes alii viginti.
Iterum mensurabit ambo ipse sortes que sunt inadunate in parte septemtrionis per fines et
mensuras: a parte orientis est finis ipsa platea, inde pedes viginti, a parte septemtrionis est
finis ipsum anditum: a parte occidentis est finis ipsum anditum quam commune dimiserunt
in quod stillicidio istius sortis fluere debet, inde latitudo recte mensurati pedes alii viginti:
a parte meridiei est finis ipsa tertia sorte. ex oc fecit esse duas sortes in simul coniunctas
cum vice de ipsa platea et iamdictis anditis. ipsam tertiam sortem que est a parte meridiei est
per fines et mensuras: a parte orientis est finis ipsa platea, inde recte mensurati pedes duodecim
et planta: a parte septemtrionis est finis ipsas sortes que sunt inadunate et finis suprascriptum
anditum commune, a parte occidentis est finis aliorum, inde recte mensurati pedes alii
duodecim et planta: a parte meridiei est finis aliorum, inde recte mensurati pedes triginta septem
et unciis duabus. ex oc fecit esse tertia sortis cum vice de ipsa platea et iamdictis anditis
suprascriptis mensuratis iusto pedem manus ominis mensuratum. Et qualiter inter illos convenit
251
prius ipse melus compreensit ambo ipse sortis que sunt in simul coniuncte in parte septemtrionis
per suprascriptas fines et mensuras, et qualiter illas superius fecit cum omnia intro se
habentibus omnibusque suis pertinentiis ad faciendum ex ea ipse melus et eius heredes quod
voluerint. Et ipse ursus compreensit ipsa tertia sors que est a parte meridiei per suprascriptas
fines et mensuras, et qualiter illam superius fecit cum omnia intro se habentibus omnibusque
suis pertinentiis ad faciendum ex ea ipse ursus et eius heredes quod voluerint. Et ipsum anditellum
per suprascriptas fines et mensuras quam commune dimiserunt semper communiter
fiant ipsi melo et urso et illorum heredibus ad andandum illis per eum et illorum heredes et
omines quod per partem voluerint, cum illorum et de illorum heredes et de omines quod per
partem voluerint congruitatis iuxta ratione. et ipsum anditum commune semper ex apertum fiad,
nichil aliud ibi fiant solummodo ipso stillicidio que de ipsas sortes quam ipsi melo compreensit,
fluxerit et fluere debet et ipsa aqua que in ipso andito fluxerit, semper illud recipiad ipsa
tertia sorte et per parte faciant illis et illorum heredes de ipsa vice de ipsum andito commune
quod voluerint. Et per convenientiam ipse urso guadiam ipsi melo dedit et fideiussorem
ei posuit petrum clericum filium quondam iaquinti. et per ipsam guadiam obligavit se et eius
heredes omni tempore permanere cum ipsum melo et cum eius heredibus in suprascripta divisione
et in omnibus, qualiter superius legitur, et si in suprascripta divisione et in omnibus
suprascriptas ipse urso et eius heredes, cum ipso melo et cum eius heredes non permanserint,
et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
ipse ursus obligavit se et eius heredes, componere suprascripto melo et eius heredibus, quinquaginta
auri solidos constantinos et suprascripta firmiter permanere. Et oc me memorari facio
ut in ipsum andito commune qui est a parte occidentis semper cecidant ipsa aqua que de
ipsas sortes ipsius melo ibi fluxerit et alia aquam quam de celo que in ipso andito commune
fluxerit et per eum vadant. Et illud recipiat ipsa tertia sorte sicut suprascriptum est per suprascriptam
guadiam et obligata pena. et quod autem de super inter virgulos scriptum est legitur
semper; et taliter tibi romoaldo notario scribere precepi.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
| |