|
228
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense iulio, prima indictione. Ante me petrum iudicem petrus filius quondam iohannis
presbiteri coniunctum est cum vivo castaldo filius quondam petri. Et ipse petrus clarificavit
sibi pertinere portionem de omnibus rebus que sunt foris hanc salernitanam civitatem intus cetaria,
229
et falerzu, et carbonara, et septem arbori, et ferolitu, et sunt tote per has fines. A parte
orientis est finis res pertinentes sancti cesarii et finis caputaque. A parte meridiei finis pede
montis falerzu sicut valle discernit et descendit in fluvio cetarie, et prebaricante ipso fluvio et
coniungente in valle maiore, Et per ipsa valle ascendente in toru de imbrici et recte ascendit
in fluvio de carbonara. de super pars finis serra monzum, et qualiter vadit in priore fine. Et
sicut ipsi petro congruum fuit bona eorum boluntate per convenientiam per hanc cartulam
venumdedit ipsi vivo tota et integra ipsa portione sua quam ei in suprascriptis rebus per suprascriptas
fines tam per parentum successione quam ex quocumque alio modo abere pertinuit.
Ea ratione ut integra suprascripta venditio, qualiter prelegitur, sit semper in potestate
ipsius vivi et heredum eius. Et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Et
propter confirmationem huius venditionis ipse petrus suscepit ab ipso vivo statutum pretium
auri tarenos quinque et confessus ...... suscepisse ab ipso vivo tarenos bonos septem in
omni deliberatione. Et per convenientiam ipse petrus guadiam ipsi vivo castaldo ...... et
fideiussorem ei posuit seipsum. et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper
defendere ipsi vivo et eius heredibus inter suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus.
Et tribuit ipsi vivo licentiam, ut quando ille et suos heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam
venditionem per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus moniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse petrus et suos heredes
ipsi vivo et eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi
vivo et illius heredibus viginti auri solidi constantinos, et, sicut superius scriptum est, adimplere.
suprascripta fecit ipse petrus per absolutionem alderisu domni sui filii quondam guidonis castaldi.
Verumtamen quem ipse petrus in suprascripta ratione vendidit ipsi vivo integram suprascriptam
venditionem, qualiter prelegitur, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis
pertinentis et cum vice de viis suis per suprascriptam guadiam et penam obligationis. Et quod
inter virgulos scriptum est legitur ……. taliter tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
| |