Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.227 » Pag 20 - 20

2.227
20
20

20
+ In nomine domini anno Vicesimo primo principatus domni paldolfi gloriosus princeps et
tertio anno principatus domni landolfi eximii principi, mense agusto septima indictione. Memoratorium
factum a me andrea genero domeneke monache, eo quod ante presentia siconolfi
comitis palatii causabit cum ursu et cum genco germani filii ciciri, qui et castelmanno vocabat,
dicendum, ut malo ordine et sine rationem tulisset frugium de ipsam rebus mea de loco
valneo et de loco caprilia, quod una cartula mea continet, quod presens ostendit et relecta est
ante supradictum comitem palatii; que continebat, quomodo superius dictus castelmanno, qui et
cicero vocatur filius ursi, donaberat michi quartam partem de ipsam rebus suas de iamdicto
loco caprilia et de balneo, seo et de ipse case de intus civitatem abellini, quam et de ipsis mobilibus
cum quartam partem de ipsas moniminas, que de ipsis rebus et casis sunt pertinentes
adque continentes; et ipsis rebus ec sunt: curtis, ortalis, bineis et vinealis, castanieta, escleta,
cerreta, monti, plano, cultum adque incultum, omnia et in omnibus ubicumque de rebus et casis
adque mobilibus suis inbentum fuerit, inclitam quartam michi exinde donaberat, et aliis quibus
in eadem cartula continet: scripta ipsa cartula per gaidone subdiacono adque notario in anno
septimo decimo principatus domni landolfi gloriosus princeps et anno tertiodecimo principatus
domni paldolfi filii eius de mense iulius per indictione quartadecima, et ibidem erat testi ildeprandus
et maio et sasso. set dum causabit ego cum ipsi prenominati dicendo, ut malo ordine
et sine rationem tulisset frugium de ipsa portionem meam de ipsam rebus et illos michi
contrasset; quero enim exinde ab eo responsum audire et legibus exinde cum eo finem facere.
supradictus comes palatii interrogabit eum quis exinde dicere; ille autem dicebat, ut non
esset beritas. Quod audito supradictus iudicem, iudicabit adque per suum iudicium inter nos
guadiare fecit, ut secundum legem iuraret michi ad sancta dei evvangelia et dicere, ut malo
ordine et sine rationem frugium de ipsam portionem meam de ipsis rebus non tulisset nec
illos michi contrasset, de taliter michi iurandum, mediatorem michi posuit bisanteo genero
rodelgrimi, et ego mediatorem ei posuit. ego gaiderissi subdiaconus adque notarius oc brebe
scripsit ex iussionem supradicti comitis palatii.
+ ego qui supra siconolfus comes.
Torna all'inizio