|  | 156
 MCLII
 A. D. 1051
 + In nomine domini tricesimo tertio anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
 principis, et duodecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et decimo anno suprascriptorum
 principatuum et ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense
 aprelis, quarta indictione. Ideoque ego astilfus presbiter filius quondam astilfi declaro me
 abere una sedili de casa fabrita intus civitate nova caputaquis cum heredes castaldi qui
 fuit thianum meum, et congruum est mihi inclita medietatem de iamdicta casa illam vindere
 ad amuri filium quondam iohannis presbiteri; et ideo, de sicut michi congruum est.
 bona enim mea boluntate per hanc quoque videlicet cartulam ante subscripti testes benumdamus
 atque ad semper abendum confirmamus tivi iamdicto amuri inclita medietate
 de iamdicta casa, qualiter michi est pertinentes, et ex omni parte mura circumdant per
 as fines et mensuras. Incipiente a pars orientis sunt pedes decem et octo: de subtus partibus
 per latitudo pedes quindecim et medium. A pars occidentis pedes decem et nobem
 et medium. De super parte pedes alii decem et nobem et medium, totum mensuratum at
 iusto pedem manum homini, et ex omni parte mura circundant. Hec vero prenominata
 casa de iamdicto locum per suprascripte finis et mensuras inclita medietate illam tivi
 iamdicto amuri benumdedimus. Unde nichil nobis aut ad heredibus meis, aut ad uxoribus,
 aut cuiquam hominibus de ipsa medietate non reservavimus, aut dicimus ibidem remanere
 sortione, set totum et inclitum illut tivi benumdedimus cum introitum et exitum
 et vice de plateis et anditis suis, cum strictolis et stillicidiis suis, cum inferius superiusque
 suis, et cum omnibus suis pertinentiis, at securiter et firmiter amodo et semper
 tu iamdictus amuri et tuis heredibus illos, ut dictum est, abendum, dominandum,
 possidendum et omnia exinde faciendum que tivi tuique eredibus placuerint sine omni
 nostra aut de nostris heredibus, aut cuiquam hominibus aliqua contrarietate vel requisitione.
 Unde pro confirmanda et staviliscenda ec suprascripta vinditione, nunc a presente
 recepi a te iamdicto amuri aurei tari triginta in omne deliveratione, sicut inter nos combenit.
 Finitum est vero pretium ipsum, ut dictum est, aput nos ea ratione guadia tivi
 iamdicto amuri dedi et mediatorem tibi posui …. filium quondam disidei, et per eadem
 guadiam per combenientiam obligavit se ipse astilfus presbiter et suos filios et eredes
 ec suprascripta …………………….
 ominibus ab omnique partibus; et quale tempore volueritis per vos ipsos exinde esse autores
 et defensores vice nostra licentiam et potestatem abeatis cum ista cartula, seu cum
 
 quale alia monimen et ratione inde abere potueritis, in omnibus inde causare et finem
 facere, et eos vobis defensare. Nam, quando nos aut nostros heredes inde autores et defensores
 abere quesieritis, nos autem nostrisque heredibus illut nobis defensemus ab omnibus
 hominibus ab omnique partibus. Quod si de ec omnia, ut superius legitur, retroare,
 remobere illos quesierint, et quodcumque causationes aversus vos exinde miserint, et
 omnia nobis non adimpleverint, sicut superius legitur, ideo per combenientia obligo me
 iamdictus astilfus presbiter et meos heredes componere tivi iamdicto amuri et at tuis
 heredibus, seu cui brebem istum vice vestra in manum paruerit, triginta auri solidi constantini,
 et omnia quod superius legitur, per invitis vobis adimplere per iamdicta guadia
 et predictum mediatorem. Et taliter scribere rogavimus te nicolaum diaconum et notarium
 intus caputaquis.
 + Ego ursus subdiaconus et notarius.
 + Ego ademarius presbiter et notarius.
 |  |