|
84
+ In nomini domini quadragesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi
principis mense agusto prima indictione. memoratorium factu a me sergius amalfitano filius
stefani qui dicitur kalendola, eo quod intus salernitanam cibitatem ante presentia domni petri
85
egregii presuli sancte sedis salernitane, et ibidem adesse subscripti testes, per demandationem et
largietatem predicti domni episcopi tradidit mihi amatus presbiter terris bacue et silbis et terris
cum vineis, quod pars eumdem episcopii habet in locum ubi ad fonte dicitur, ubi nunc ecclesia
sancti felici edificata est, quod ante os dies pars eidem episcopii datum habuit petri filio lupeni
flaibulu et ursi et lentu uxor eius. ideo per illo ordine et ratione, qualiter ipsa lentum medietate
predicta rebus tenent, sic inclita ipsa medietate ad nostra potestate tradidit, sicut supra diximus,
in tali ordine, ut amodo et semper ego et meos heredes eadem rebus nostre potestati tenere et
dominare, et ipse vineis apto tempore laborare, sicut locus ipse meruerit ut bene pareat laboratum
et cultatum, ut proficiant et non dispereant, et ipse terris laborare et ad lavorandum dare
cui boluerimus, et quodcumque frudium et labores et binum seu prodem de inclita medietate de
ex ipsa rebus tollere vel habere potuerimus, totum illut nobis habeamus faciendum que boluerimus,
et nullam exinde in partibus eidem episcopii demus, pro eo quod modo dedimus suprascripti
domni petri episcopi media una libra de argentum, et per omnis annum demus ad pars
predicti episcopii censum pro ipsa rebus unum areum tari bonum et medium, et, sicut diximus,
omni tempore ego et meos heredes media inclita ipsa rebus ad nostra potestatem tenendum, et
dominandum, et possidendum, et, sicut diximus, eos frudiandum et omnis nostra utilitate ibi
faciendum, et, sicut supra dictum est, de ipso frudio faciendum omnia que boluerimus. Unde per
bona combenientia, quam et per demandationem suprascripti domni episcopi wadia mihi ipse
amatus presbiter dedit et mediatorem mihi posuit autari, qui grimoaldus bocatur, filius autelgrimi;
et per ipsa wadia obligavit se ipse domnus episcopus et suos successores et pars sui episcopii
amodo et semper defensare mihi meique heredibus inclita medietate de omnis suprascripta
res da omnis homines omnique partibus, et non aliquando querat illut vel exinde nobis
nostrisque heredibus tollere aut contrare. quod si, ut superius legitur, nobis non adimpleverit et
quesierit aliquit exinde remobere aut contrare, seu remobere, ipse domnus episcopus et suos
successores et pars sui episcopii componere obligavit se et suos successores et pars predicti sui
episcopii nobis nostrisque heredibus octoginta auri solidos constantinos. tamen, si ipsa nominata
lentu rationabiliter ipse vineis laboraverit, qualiter in ipso episcopio obligata est, habeant ipsa
rebus ad suam potestatem dum illa vixerit, postea rebertas ad nostra potestate in predicto ordine:
si bero ipse bineis laborare non potuerint, sicut supra diximus, a presentis rebertas ad
nostram potestatem in suprascripto ordine omni tempore, et licentiam et potestatem habeamus
de ipsa rebus causare, sicut de propria nostra, et medietate ipsa ecclesia nostra potestate
86
tenere et dominare et sacerdos ibi ordinare, qualiter boluerimus: reliqua ipsa medietate de ipsa
ecclesia cum ipsa alia medietate de ipsa rebus siat ad potestate predicti petri per illo ordine, sicut
eius brebem continet. et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui.
+ ego qui supra amatus presbiter
+ ego manso presbiter
+ ego petrus diaconus
+ ego petrus presbiter et primicerius
+ ego petrus diaconus
+ ego petrus subdiaconus
+ ego constantinus presbiter.
| |