Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.584 » Pag 69 - 72

6.584
69
72

69
+ In nomine Domini dei salvatoris nostri Jesu Christi Imperante domino
nostro iohannes porfirogenito magno Imperatore anno trigesimo primo:
sed et alexium ejus filium porfirogenito magno Imperatore anno quarto:
die nona mensis aprelis indictione prima neapoli: Certum est nos iohanne
qui nominatur cicari: et stadio seu perocta uterinis germanis filiis quondam
domini iohanni qui nominatur cicari: et quondam domina . . . . . . . . .
. . . . . iugalium personarum: nos autem per absolutione gloriose potestatis
domini sergii in dei nomen etminentissimus consul et dux atque domini
gratia magister militum: et una nobiscum abendo abbocatore domino
gregorio qui nominatur gaytano filium quondam domini . . . . . . . . . :
quem ipsa gloriosa potestas nobis abbocatorem dedit propter quod non sumus
perducti in legitima etatem: A presenti die promtissima voluntate per bona
combenientia et per placitum per nos tibi domina marocta uterina germana
nostra fecimus quando tibi utxore sociavimus at quidem domino gregorio
qui nominatur ciminarca viro tuo cognato nostro: damus et tradidimus tibi
a die presentis memorata domina marocta uterina germana nostra: tu autem
cum consensu et voluntate memorati domini gregorii qui vocatur ciminarca
viro tuo cognato nostro ut super legitur: pro tua portione abendu
et in potandu: de integros omnes fundoras et terris que nobis et tibi
pertinet per memoratis iugalibus genitoris nostris: idest integre due petie
de terra nostra una maiore et ipsa halia minore: que nobis et tibi pertinet
per memorata genitrice nostra: posita vero in loco qui nominatur iannulu
qui est super caput de monte: seu et integre sex hquarte de terra per
passu mensuratum at passum ferreum sancte neapolitane ecclesie: de uno
capite qualiter tu eligere volueris de integra petia de terra nostra que nobis
et tibi pertinet per memorata genitrice nostra: posita vero in loco qui nominatur
caba: seum et per ipsa bona combenientia et per ipsu placitum quod nos
tibi fecimus quando nos tibi utxore sociabimus at memorato viro tuo cognato
70
nostro damus et tradidimus tibi a die presentis pro tua portione abendum et
in potandum: idest integra una quarta de integras omnes domos distructis vel
edificatis et de ortuas que nobis et tibi pertinet per memoratis iugalibus genitoribus
nostris: seum et que nobis et tibi pertinet aut pertinere debet per
quondam domino constantino qui nominatur cicari qui fuit hthio nostro: iterum
et que nobis et tibi pertinet aut pertinere debet per alium qualescumque
modum: insimul una cum aheribus et aspectibus suis et cum arboribus et fructoras
suas et cum quantum nobis pertinet da palmentum fravitum et subscetorium
suum et de piscina que sunt intus terra de domina maria hthia nostra: et
cum introitas et anditas seu viis earum et omnibusque eius pertinentibus: quia
duc indibisa et in comune reiacent ipsa integra una quarta de memoratas
integras omnes domos distructis vel edificatis et de ortuas que superius
tibi dedimus cum omnibus sibi pertinentibus ut super legitur cum relique
tres quarte nostre exinde que sunt portionibus nostris: et esse debeat omni
tempore ipse due petie de terra nostra de memorato loco iannula que
est una maiore et ipsa halia minore que superius tibi dedimus per ipsa
bona combenientia et per ipsu placitum pro tua portione abendum cum
omnibus sibi pertinentibus ut super legitur per mensuras quartes quadtuordecim.
per passu mensuratum at passu ferreum memorate sancte neapolitane
ecclesie: et coheret a memorata integra petia de memorata terra
maiore de memorato loco iannula qui superius tibi dedimus per ipsum placitum
et per ipsa bona combenientia cum omnibus sibi pertinentibus pro
tua portione abendum et in potantum ut super legitur de ipsa integras
omnes fundoras et terris nostris que nobis et tibi pertinet per memoratis
iugalibus genitoribus nostris ut super legitur: a parte orientis est terra de
memorata thia nostra conius quidem stephani ferrarii qui nominatur de
mihgalu sicuti inter se lebata exfinat: et a parte occidentis est terra de
marino qui nominatur de rofinum sicuti egripus et terris exfinat: et a
parte meridiana est terra iterum de memorata marocta. thia nostra sicuti
inter se egripus et terras exfinat. et a parte septemtrionis est in aliquantum
scapula de terra de heredes quondam iohanni clerici qui nominatur
paravisu: sicuti inter se egripus proprium de memorata petia de memorata
terra exfinat: seum et in ipsa septentrionalis parte est scapula de
71
terra nostra que est silba que nobis remansit pro illis portionibus nostris. et
ad ipsa halia petiam de memorata terra minore coheret sibi a parte orientis
et meridiana sunt ipsis terris de memorata marocta thia nostra in qua
est memoratum palmentum cum subscetorium suum et piscina commune
unde quantum nobis exinde pertinet tibi illut dedimus et a parte occidentis
est terra ecclesie sancti simeoni et a parte septentrionis est memorata
terra de memorato marini de rofinu: seum et ad ipsa petia de memorata
terra de memorato loco caba unde nos superius tibi dedimus memorate
integre sex quarte de memorata terra cum omnibus sibi pertinentibus ut
super legitur pro tua portione abendum et in potandum. ut super legitur
coheret sibi ab una parte est terra . . . . . . . . . . . . . et da secunda
parte est terra . . . . . . . . . . . . . . . hec autem memorate integre due
petie de memorata terra de memorato loco iannula que est una maiore
et ipsa halia minore et memorate sex quarte de memorata terra de memorato
loco caba et ipsa integra una quarta de memorate integre omnes
domos distructis vel edificatis et de ortuas que nobis et tibi pertinet per
memoratis iugalibus genitoribus nostris seum et que nobis et tibi pertinet
per quondam memorato domino constantino qui nominatur cicari thio nostro
vel que nobis et tibi pertinet per qualiscumque modum: que superius
tibi dedimus per ipsa bona combenientia et per ipsu placitum cum omnibus
sibi pertinentibus pro tua portione abendum et in potandum: ut super legitur
illut in tua tuisque heredibus sint potestatem faciendi exinde omnia
que volueritis asque omni nostra nostrisque heredibus qualiter contrarietatem:
et qui te vel heredibus tuis exinde ut super legitur quesierit per
qualiscumque modum per nos vel per nostris heredibus sibe pro vice nostra
tunc stati omni tempore nos et heredibus nostris tibi tuisque heredibus
personas illas nos exinde desuper tollere et tacitos facere debeamus asque
omni tua tuisque heredibus qualibet damnietatem et asque omni data occansione:
quia ita nobis combenit: si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis
per quobis modum aut summissas personas tunc componimus nos et
heredibus nostris tibi tuisque heredibus auri solidos ducentos vitianteos:
et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus iohannis curialis
per memorata indictione + oc signum + manus memoratis uterinis germanis
72
ipsis autem per absolutione memorati duci et secum abendo memoratu abbocatore
quod ego qui memoratos ab eis rogatus pro eis subscripsi +
+ ego cesarius curialis: per absolutione memorati duci testis subscripsi +
+ ego iohannes filius domini Stefani testi subscripsi per absolutione
suprascripti duci +
+ ego iohannes filius domini gregorii per absolutione suprascripti duci
testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis: Complevi et absolvi per memorata indictione. +
Torna all'inizio