23 
CCLXXII 
Universis sanctae romanae aecclesiae filiis: Officii nostri et omnium 
sanctarum dei aecclesiarum commoda generaliter considerantes et maxime 
earum que potentialiter sub iure et dominio nostrae romanae aecclaesiae 
consistunt. Siquid erat incommodum abolere negavi incommoditate sua 
neglecte vilesscant vel qualibet nos ac occasione debita sollepnitate careat; 
In arce arce cum plurima negatiorum genera ad sedem romanam ex diversis 
mundi partibus deferantur. Cumque ad multa costituenda. sive ordinanda 
conferamur. inter nonnulla presentiarum accepimus illud quoque ad nostras 
aures pervenit quod blebem sancte marie intro civitate qui vocatur iserge 
iuxta fontem sancti iohannis baptiste sitam. partim antiquitatis suae partim 
neglegentia pastoris ruine lapsa defecerat. Sed nutu dei eiusque genitricis. 
Landinolfus comes. filius comitis landolfi greci. Cum bone memorie gemma 
coniuge sua. de rebus propriis pro redeptione animae eorum ipsam antiquam 
blebem ad honorem sancte mariae reedificavit atque renovavit. Fuerat 
enim quondam occupata pastoribus qui non sibi profecerant ad augmentum 
sed totius inminutionis dederat obrobrium Ergo quamvis priorum patrum 
exemplo doceamur. ut omnibus ecclesiis per totum orbem terrarum diffusis 
christi amore qui eas nostri officii subesse voluit ministerio prodesse debeamus. 
tamen et haec nos ad subveniendum cogat necessitas. Quapropter dignum 
dicimus ea ecclesia sancte mariae sitam iuxta fontem sancti iohannis 
baptiste intro civitate que yserge vel in omni sua pertinentia ut prephatum 
comitem landinolfum filium landolfi greci cum suis heredibus dominium 
et potestatem exerceant ad regendum servitores ipsius ecclesiae secundum 
deum et ecclesiasticum ordinem ut servitium dei non minuetur sed augeatur 
et crescat. Decernimus etiam ut episcopus eiusdem yserge civitatis 
nichil omnino de rebus vel ornamentis ipsius prephate ecclesiae sancte mariae 
per quamlibet occasione vel argumento imminuere vel tollere presumat. et 
nullatenus inde aliquid quasi privato accipere audeat. sitque ab omni externa 
potestate idonea atque perhemniter secura; Si vero quod non optamus in 
alicuius male opinionis piaculo servitores ipsius aecclesie deprehensi fuerint 
epyscopum ipsius civitatis regulariter instituimus corrigendos. Si autem episcopus 
24 
eos regulariter emendare contempserit. apud sedem apostolicam decernimus 
audiendos atque regulariter corrigendos. Quod si fortasse quisquam 
hoc nostre auctoritatis privilegium inmutare. vel minuare presumpserit. 
omnimode frustetur. et primum quidem sui ordinis gradu privetur. atque 
anathematis ultione mittatur. partem cum iuda traditore in fine extremi 
examinis habeat. Et per auctoritatem quam beatum petrum in celo et in terra 
ligandi atque solvendi meruit potestatem sit a participatione dominici 
corporis et sanguinis domini nostri Ihesu Christi a nostro consortio nisi 
resipuerit perenniter reclusus ea que statuta sunt perpetua possint diffinitione 
manere et temeratorem presentis decreti. de sua temeritate penis multiplicibus 
subiacere; scriptum per manum petri notarii sanctae romanae ecclesiae 
in mense octuber indictione tertia. 
+ Bene Valete
  |