Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.950 » Pag 115 - 117

6.950
115
117

115
+ In nomine domini nostri Hiesu Christi Sexto anno imperii domni michayli, Mense
octubrio, Septima indictione. Ego niholaus, favente christi clementia archiepiscopus, Tertio
anno presulatus mei sanctae sedis canusinae aecclesiae, Clarefacio, quoniam habeo laboratam
unam ecclesiam vicinius hac civitate bari in loco turre, qui vocatur demusarra propinquo
ipso laco, quae est vocabulum ecclesiae sancti nikolay confessoris. Quam fabricavi
eam, quando adhuc in laica persona eram, et modo eam adliberavi, ut in sempiternum
liberam esse sine contrarietate mea, et de omnibus meis posterioribus, nec non et de pars
nostris parentibus et de omni humana persona, quia in tali denique ordine tunc illam
prephatam ecclesiam libertavi, ut semper esset in potestate petro monacho venerabili abbati,
quem costitui ego ipsum, ut preesset ibi, et ille et omnes qui ibidem sierent, orationes
pro nobis fundant ad dominum pro nostris delictis. Et pro inde michi congruum
116
est, bona etenim mea voluntate tibi prenominato petro monaco et abbati in ipsa iamdictam
ecclesiam abbatem te ordinare per ferulam, seu per hoc videlicet scriptum libellarii
nomine, do atque trado tibi praephato petro monacho atque abbate ipsa supradicta ecclesia
mea, cuius iam vocabulum nominavi sancti nikolay confessoris, quam, ut declaravi,
in loco qui nominatur turre demusarra foras nostra civitate vari cum cunctis suis pertinentiis.
In ea videlicet ratione, ut amodo et in antea usque dum vixeris, potestatem habeas
tu praephato petro monacho atque abbati tenere dominare predictam ecclesiam cum
omni sua pertinentia quod modo habet, et quod in antea ibidem deus dederit per qualecumque
rationem, et monasterium inde facere, et monachos ibi habere. Et quicquid ibi
offerri videbitur ad edificium esse ipsius ecclesiae, vel ad vestram proprietatem habere,
absque contrarietate mea meorumque successorum vel parentum meorum. Et non habeam
ego, nec mei posteri successores vel meis parentibus, amodo et in antea tibi praedicto petro
monacho et tui posteriores ipsam ecclesiam contrare, aut de vestra potestate tollere,
nec presbiteros vel monachos excutere, aut excomunicare, nisi probata culpa si fuerit,
qualem sancti canones continent. Et non abeamus potestatem ordinandi nos alium abbatem
supra te, usque dum vivus fueris in hoc mundo. Sed in extrema vitae tuae habeas
potestatem ordinare abbatem in ecclesia ipsa, qualem volueris, et tibi placuerit, et tua
voluntas fuerit, et eam tradere cum omnia, et in omnibus que tandem visa est habere
undecumque, vel quomodocumque, sine contrarietate nostra et de omnibus hominibus.
Et ordinatione tua firmam et stabilem maneat semper, et sic ordinatio ipsa fiat usque in
finem mundi, ut de abbate in abbate maneat. Tamen nec tu, nec posteris tuis de rebus
ipsius ecclesiae non habeatis potestatem aliquid exinde subtrahere vel alienare per nullum
ordinem. Sed teneatis eam in vestra potestate et utilitate vestra et de ipsa ecclesia.
Insuper et defensemus ipsam praephatam ecclesiam vobis ab omnibus hominibus. Post
excessum vero tuum per omnia, ut declaravimus, continuo redeat ipsa ecclesia cum omnibus
suis pertinentiis, et cum quantum ibi preparaveris, in potestate abbatis, qui post te ad
regendum ecclesiam fuerit et tu illum ordinaverit. Quam et de presente ego nikolaus archiepiscopus
concedo in ipsa ecclesia sancti nikolay duo vineae, quod michi pertinunt ab
ipso genitore meo et sunt ipse vineae in ipso cluso de sancto angelo de loco cillaro, qui
sunt coniuncte uno teniente. Finem..... ad ipse due vineae; de prima parte ab oriente
est ipso plaio de lama nostra quod habemus communiter cum nostri parentes. Secunda
fine a meridie est vinea, nikolai barbanei mei. Tertia fine a pars occidentis est vinea iohannis
criti similiter barbaneo meo et coniunget in media vinea ipsius prenominati nikola
barbanoque meo. De quarta vero parte a septemtrione terra silbosa, quod communiter
117
inter nos habemus. In ea videlicet ratione concedo ipse duo vineae in ipsa ecclesia
sancti nikolay, ut ab hodierno die et im perpetuum fiant ipse predicte vineae in ipsa ecclesia.
Et annualiter et usque in sempiternum tu predicto petro abbate, Et tuis posterioribus
de ecclesia ipsa potestatem habeatis vindemiare in ipso nostro palmento qui est in
capite de iamdicte vinee ipse, quem modo in ea dedi, et habeas tu prenominato petro
monacho atque abbati ille tenere et dominare cum alie terrae de ipsa ecclesia, sine contrarietate
mea et de mei heredes tu et posteris tui usque in finem mundi. Nam et talem
obligationem tibi praephato petro monacho et abbati et ad posteros tuos facio, ut si ego
aut successores, vel parentibus meis, vel qualiscumque humana persona, ut in sempiternum
predictam ecclesiam cum suis omnibus quae videtur in ea esse, tollere atque contrare
aliquid de ipsa..... sub potestate vestra subtrahere voluerimus ipsam prenominatam
ecclesiam, obligo me, et meos posteriores, et omnes qui querere debunt de iamdicta
ecclesia aliquid quod concessum et ordinatum..... supra legitur, Componere tibi tuisque
abbatibus que post te ordinaverint, centum solidos michalati, et taciti maneamus
usque in perpetuum hoc quod constituimus. Hunc autem concessionis seu traditionis libellum
firmum stavilemque permanere valentes, iussimus per manum landemari subdiaconi
nostrique archiepiscopatus scriniarii nostrae sanctae barinae ecclesiae, Signum
plumbei nostri sigilli conscriptionem, quam et propriis meis manibus hic me subscribsi.
Mense et indictione supranominata.
+ Nykolaus qui supra gratia domini archiepiscopus sancte sedis canusine ecclesie. +
Torna all'inizio