Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1285 » Pag 97 - 97

8.1285
97
97

97
+ In nomine domini, septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense februario, duodecima indictione. Ante me iohannem iudicem melus filius angeli
abbatis causavit cum iohanne clerico filio quondam sergii atrianensis, dicens ei, ut ipse Iohannes
malo hordine intrasset in res ipsius meli pertinentes foris hac civitate in locis pastorano et
lirino et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum, et foveas ibidem fecisset et arbores
et vites inde abscidisset et sepes ex eis rupisset et in eis misisset et frudium ex eisdem
rebus tulisset et ipsas res eidem melo contrasset. Ipse Iohannes respondit in suprascriptis locis
et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum plures res haberi, sed nescire de quibus
ipse melus cum eo causaret. Ego autem, sicut inter eos convenit, iudicavi et illos guadiare feci,
ut ad ipsas res pergerent cum iudice et notario. et ipse melus monstraret ipsi Iohanni ipsas
res, de quibus superius cum eo causaret, et pro parte plicarent se cum suis rationibus et secundum
legem inter se finem faciant ex eo quo ipse melus cum ipso iohanne, sicut suprascriptum
est, causavit. Et ipse Iohannes posuit ipsi melo fideiussorem landolfum filium quondam comitis
Iohannis. Et ipse melus fideiussorem ipsi Iohanni posuit Iohannem notarium filium quondam
truppoaldi notarii. Suprascripta fecit ipse melus per absolutionem ipsius genitoris sui. Et taliter
pro parte ipsius meli te ademarium notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra Iohannes Iudex.
Torna all'inizio