Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.68 bis » Pag 272 - 272

1.68 bis
272
272

272
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo sexto, et vicesimo hoctabo anno principatus domni Landolfi
gloriosus princeps et decimo anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mense magio, quarta indictione. Memcratorium factum ha me Iohannes filio
cuidam Iohanni, eo quod intus civitate Habellini ante nobiliorum subscriptorum
testium, per vona combenientia guadiam michi dedit Urso filius Nanni et
mulier nomine Sikelgrima filia Aldemari iudice, et qui fuit uxor predicti Nanni,
per consensum et volumtate predicti Ursi filii et mundoalt suum, et mediatores
michi posuerunt se ipsis. Eo quidem tinore ut, quando ego vel meos heredes
potuerimus habere ominem at legem qui nobis contraberint de ipsam rebus
mea de loco ubi dicitur Sariano, quod illis michi donaberunt, tunc debeat
se plicare ipsi nominati Urso et Sikelgrima et illorum eredibus et recipiat a nos
ipsum hominem in manum, et sic nobis defendat homnia et in omnibus, sicut
testum de ipsa cartula mea continet, quod aput me firmatam reteneor, et quod
Fusco harchisubdiaconus et notarius scripsit per supradictam guadiam et se ipsi
mediatores. Et hoc brebe scripsit ego Fusco harchisubdiaconus et notarius et
interfuit.
+ Ego Magelpoto.
+ Ego Petrus.
Torna all'inizio