Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.379 » Pag 229 - 230

2.379
229
230

229
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense ianuarius quartadecima indictione. Memoratorium factu a me
mauronto filio corbi, eo quod ante supscripti ydoneis ominibus coniunctus sum cum petrus
presbiter et rector ecclesie sancti martini, quem guaimarius comes a nobo fundamine construxit
. . . flubio lirino, propter ad dividendum inter nos terra cum binea et pomis et cannietum pertinentem
de eadem ecclesia sancti martini, quod preteritos in partionem ad pastenandum mihi
dedit ursus presbiter custos ipsius ecclesie de locum campiliano per finis et mensurie: de suptus
fine bia, et de super fine limite, et de duobus partibus fine predicte ecclesie: longitudo et latitudo
est in omni loco passi quinquaginta ad iuxto passum. hec tota per ista mensuria et quantum
extra ipsa mensuria potuerimus pastenare, per medietatem inter nos illut dividiremus: pars ipsius
ecclesie tolleret illut medietatem, et mihi traderet ipsa alia medietatem; et ego illut pastenabit et
operabit, sicut inde obligatus fuit. modo autem transitum ipso constitutum, sicut inter nos combenit,
astante ipsum presbiter et rector et una cum illum ibidem a super ipsa rebus adesset guido
et guaimarius dominii de ipsa ecclesia, ego divisit ipsa rebus et fecit inde due sortis: una
230
sorte fecit esse a parte orientis, et alia ibidem coniuncta, et terminabimus illut inter ambo ipse
sortis; et unam ex ipse sortis mensurabimus; est da pars de ipso limite qui est in capite, passi
triginta duo; et inter ambo ipse sortis per ipsi termiti sunt per longitudo passi nonaginta: et de
suptus fine rebus predicte ecclesie, et inde sunt passi triginta sex: et de alia parte fine rebus
iamdicte ecclesie, et inde sunt per longitudo passi septuaginta quadtuor, totum mensuratum fuit
ad passum, qui singnatum est in columnia marmorea sancti mathei de archiepiscopatum salernitanum.
unde ipse petrus presbiter una cum ipsi dominii eiusdem ecclesie conpreensit ipsa sortionem
quem non mensurabimus, qui coniuncta est ad fine predicte ecclesie, et mihi exinde tradidit
in mea sorte inclitum illut per ipsa mensuria et cum vice de bia sua, omni tempore ego et meos
heredes securiter illut abendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum que
nobis placuerit absque omni requisitionem et contrarietatem ipsius petri et de suo successores
vel de pars predicte ecclesie. unde sua bolumtate guadia mihi ipse petrus presbiter et rector dedit
per iussionem predictorum dominii et mediatorem mihi posuit leo atrianense filio iohanni
calbarosi; et per ipsa guadia obligabit se suoque successores vel pars prefate ecclesie amodo et
semper antistare et defensare totum illut per ipsa mensuria cum bice de bia sua da omnis omines
omnique partibus, et non aliquit inde nobis tollere aut contrare querat. preter, si illut daturum
aut vinditurum abuerimus, ad pars ipsius ecclesie illut venumdamus ad iusto pretium, et faciamus
inde scire pars ipsius ecclesie pro illut emendum per tertio constitutum usque diebus triginta
sex; et si per ipsa constituta pars ipsius ecclesie noluerit illut emere et dare inde nobis
iusto balientem pretium, tunc post ipsa constituta liceat nos illut dare cui voluerimus; nam si
ante ipsa constituta cuicumque illut dederimus, sicut de nostra potestatem esse supstractum
absque solutionem de pars iamdicte ecclesie, tunc sine pretium rebertas ad potestatem predicte
ecclesie. quod si etc. Composita multa per quinquaginta aureos solidos constantinianos. et unc
brebem scripsit ego romoaldus notarius qui et interfui.
+ ego . . .
+ ego gaido
+ ego qui supra waimarius
+ ego qui supra petrus presbiter
+ ego . . .
Torna all'inizio