Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.974 » Pag 155 - 156

6.974
155
156

155
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari eius salerni,
et tertio anno eius capue, et secundo anno eius ducatus amalfi et sorrento, glorioso principe,
mense aprelis, nona indictione. Ideoque ego nardus filius quondam mari, qui dicitur
mackarone, de locum floccanum pertinentia nucerie, de sicut mihi congruum est, vona
etenim mea voluntate per anch cartam ante subscripti testes venumdedit adque ad semper
abendum confirmo tivi machenolfi filio quondam machenolfi de iamdicta nucerie inclita
medietate de una pecia de terra cum arbustis vitatis, quod ego abeo in locum floccanum
ubi ad catamaurici dicitur, per hec finis et mensurie: a pars septemtrionis fine alexsandri,
inde abet passi tridecim; a pars orientis fine machenolfi filii grimoaldi, sunt inde
passi triginta quadtuor; a pars meridie sicut poiu discernit, inde sunt passi tridecim et
medium: a pars occidentis fine radoaldi, et exiente in fine tua qui supra machenolfi usque
in priora fine inde abet passi triginta quadtuor, totum ad iusto passum omini est mensuratum;
hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie inclita medietate, que est coniunta
ad fine tua, illut tivi iamdicto machenolfi venumdedit, cum omnia intro se abentibus omnibusque
suis pertinentiis, et cum vice de via sua tivi qui supra machenolfi venumdedit.
unde de suprascripta mea vinditione nullam nobis, aut quarta uxori mee, vel in quabis partibus
exinde restitit aut dicimus inde remanere sortione, set, sicut diximus, totum et inclitum
illut medietatem tivi benumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique
heredibus illut eos abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis,
sine omni mea et de ipsa uxor mea, et de meis heredibus, aut cuiquam ominibus
contrarietate vel requisitione. unde pro confirmandam et staviliscendam suprascripta mea
vindictione a presentis recepi a te exinde quinque auri tari boni in omne deliveratione,
sicut inter nos combenit; finitoque vero pretium ipsum aput nos ea ratione, de qua ego
156
iamdictus maraldus vona mea voluntate, guadiam tivi iamdicto machenolfi dederunt, et mediatorem
tivi posuerunt iohannes filius quondam iohannis gualperti de eodem loco floccanu;
et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus amodo et semper omni tempore antistandum
et defensandum tivi tuique heredibus tota et inclita suprascripta mea vinditione
a pars uxori mee et da omnis homines omnique partibus; et quando per te volueritis inde
esset auctore et defensore, cum ista cartula et cum quale alia monimen et rationem, quas
inde abere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere vultis; quod si nos vel nostris
eredibus inde quesieritis abere auctores et defensores, tunc nos et nostris heredibus semper
illut tivi tuique heredibus defensemus per supradicto ordine et ratione: quod si omnia, ut
superius dictum est, per iamdicto ordine illut tivi tuique heredibus, non defensaverimus.
aut si nos vel nostris heredibus illut vel exinde tui tuique heredibus tollere aut contrare
quesierimus per quabis rationibus, per ipsa guadia per combenientia obligavimus nos
nostris heredibus ad componendum tui tuique eredibus viginti auri solidi constantiniani
quam te iohannes notarius scribere rogavimus actum uius nucerie.
+ ego guandelferi
+ ego romoaldus.
Torna all'inizio