Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1186 » Pag 211 - 212

7.1186
211
212

211
MCLXXXVI
A. D. 1053
+ LEO episcopus servus servorum dei ecclesiae et monasterio sancte et individuae TRINITATIS
intra barensem civitatem constructae, et per eam abbati marco nostro dilecto filio
cunctisque ipsius successoribus canonice illuc intrantibus in perpetuum. Omnium iustis petitionibus
gratanter annuimus, quoniam iusta et pia rogata deo semper noscuntur placita
et amicabilia. Videntes igitur ecclesie tibi commisse iustitiam de sancti nicolai ecclesia
quam prephatae civitatis nicolaus dictus episcopus ecclesiae iamdictae sanctae trinitatis
volontaria oblatione optulit et in perpetuum confirmavit, nobis omnino placuit atque apostolica
auctoritate ita in perpetuum valere nostra decretalis institutio decrevit. Et sicut
a prephato nicolao prenominato episcopo predicta sancti nicolai ecclesia cum omni beneficio
et hortu atque viridiario et cum transitu et exitu suo ecclesiae sancte trinitatis stabiliter
atque inrevocabiliter sub anathematis pena colligata, ita ut nec ipsi, neque alicui
hominum cuiuscumque conditionis, seu dignitatis, vel potestatis liceat prephatam sancti
nicolai ecclesiam cum omnibus secum concessis a prelibata sancte trinitatis ecclesia vel
monasterio quocunque modo seu ingenio subtrahere vel alienare, sic omnino confirmamus,
decernimus, atque corroboramus. Quicunque igitur huius nostri privilegii temptaverit refragari
instituto, sit sub anathematis pena donec resipiscat. Conservator vero apostolica
refertus benedictione a sancta et individua trinitate perpetualiter eternam consequatur
salutem.
Leo Papa, Bene valete.
212
Datum IIII nonas Septembris, Per manus Friderici diaconi Sancte Romane Ecclesie Bibliotecarii
et Cancellarii, Vice domni Herimanni Archi-Cancellarii et Coloniensis Archiepiscopi.
Anno Domini Leonis noni Papae V. Indictione VI.
Locus + Sigilli.
Torna all'inizio