Millesimo centesimo vicesimo septimo. mense iunii quintadecima indictione.
Coram me marino iudice. frater Robbertus monachus et propositus
Monasterii beate marie. matris domini. pro parte aldemi generis sui
et per voluntatem quoad laborandum tradidit. bartholomeo celentano. unam
petiam de terris. que est ubi a lu fossatu dicitur. in subscribendo tenore.
Ea videlicet ratione. ut ab hinc usque ad duos annos completos. ipse bartholomeus
in eadem terra plantet vel plantare faciat centum arbores et
centum vites. et usque ad decem annos completos eam laboret vel laborare
faciat. et quecumque semina ibi seminaverit. ad aream in eadem
101
terra factam. redtat inde ipso adelmo vel quod heredibus mediis. et per
unumquemque frudium redtat ei solidos denariorum quattuor. sortionem
vero vidualiter ipsius aldemo ipse bartholomeo deferat. vel deferre faciat
usque ad domum eius. et paleam maiurini similiter deferat usque ad domum
eius. et tum apto tempore eam vindemiaverit. et ei scire fecerit. similiter
de uvis unam tinam deferat ipsi aldemo usque ad domum eius. et aliam
competentem sibi accipiat. et ne in aliquo tempore possit oblivioni tradi pactum
ipsum. ad memoriam et securitatem utriuque partis. taliter meis propriis
manibus hec scripsi. et meo signo subsignavi.
+
|