|  | 
 + In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
 eius millesimo septuagesimo septimo et tricesimo quinto anno
 principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense septembri
 quintadecima indictione. Ante me Petrum iudicem Alfanus
 filius quondam Lupeni coniunctus est cum Iohanne monacho
 monasterii Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod constructum est foris
 hac civitate in loco Metiliano ubi nunc domnus Leo venerabilis
 abbas preest, et ipse Alfanus clarificavit sibi et Leoni germano
 suo pertinere tertiam partem de terra cum canneto et silboso et vacuo
 quæ est foris hac civitate in loco Veteri propinquo litore maris
 per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte
 orientis est finis via et per eam mensurati passus triginta et
 quattuor et cubitum unum; a parte septemtrionis est finis terra
 suprascripti monasterii intra quam molina constructa sunt; a
 parte occidentis est finis medius flubius qui Veteri dicitur et
 iuxta eum intra ipsam terram mensurati passus sexaginta et sex;
 a parte meridiei est finis terra de qua similiter ipse Alfanus sibi
 et suprascripto Leoni tertiam partem dixit pertinere, sicut medius
 limes et lapidea murex discernit qualiter ascendit et coniungit
 in suprascriptam viam priorem finem. et sicut ipsi Alfano
 
 congruum fuit sua voluntate per convenientiam, per hanc cartulam,
 dum ydonei interessent homines, vendidit suprascripto Iohanni
 monacho pro parte iamdicti monasteri integram ipsam tertiam
 partem de suprascripta terra cum canneto et silboso et vacuo per suprascriptas
 fines et mensuras, cum omnibus quæ intra ipsam tertiam
 partem sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de suprascripta
 via et cum vice de via iuxta predictum flubium a conpletis
 suprascriptis sexaginta et sex passibus usque mare. ea ratione ut hoc
 totum et integrum quod ipse Alfanus ut dictum est vendidit semper
 sit in potestate suprascripti domni abbatis et successorum eius et
 partium suprascripti monasterii, et ipse domnus abbas et successores eius et
 partes ipsius monasterii licentiam habeant de eo facere
 quod voluerint. reliquas vero duas partes suprascriptæ terræ cum vice
 de suprascripta orientali via et cum vice de via iuxta predictum
 flubium usque mare confessus est pertinere ipse Alfanus eidem monasterio
 a Iohanne qui cognominatur Rascica et Mansone filio quondam
 Iohannis Sirrentini per firmam venditionis cartulam scriptam
 per Grimoaldum notarium presenti anno et mense et indictione,
 in qua Iohannes iudex subscriptus est. et propter confirmationem
 huius venditionis ipse Alfanus dixit se suscepisse a parte
 suprascripti monasterii solidos tarenorum sexaginta septem et medium
 in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Alfanus guadiam
 suprascripto Iohanni monacho pro parte ipsius monasterii
 dedit et fideiussorem ei posuit Lupenum filium quondam Iohannis
 qui cognominatus est Inieniosus; et per ipsam guadiam obligavit se
 et suos heredes semper defendere suprascripto domno abbati eiusque
 successoribus et partibus ipsius monasterii integrum illud quod
 sicut suprascriptum est vendidit ab omnibus hominibus. et tribuit ipse
 Alfanus licentiam ut, quotiens ipse domnus abbas et successores
 eius et partes ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud
 per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
 et rationibus quas de ea ostenderint; et si sicut superius scriptum
 est ipse Alfanus et eius heredes non adimpleverint et suprascripta
 vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per
 ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere
 
 ipsi domno abbati eiusque successoribus et partibus ipsius
 monasterii quinquaginta auri solidos constantinatos. preterea et
 ipse Alfanus licentiam tribuit ut ipse domnus abbas et successores
 eius et partes ipsius monasteri et homines quos voluerint potestatem
 habeant omni tempore quotienscunque voluerint in iscla
 cum canneto quæ est super ipsis molinis in parte occidentis,
 de qua ipse Alfanus sibi et suprascripto Leoni duas partes pertinere
 dixit, iuxta ipsorum molinorum arcaturiam iusta ratione fodere
 et palos figere et alia ligna ponere et antepositiones et alias
 suas utilitates in ea iusta ratione facere et habere qualiter voluerint;
 et huiusmodi licentiam et potestatem ipse Alfanus et eius
 heredes semper ipsi domno abbati eiusque successoribus et partibus
 suprascripti monasterii defendant ab omnibus hominibus et,
 quando ipse domnus abbas eiusque successores et partes ipsius
 monasterii voluerint, potestatem habeant illud sicut et suprascriptam
 venditionem per se defendere qualiter voluerint omnibus
 suprascriptis optinentibus per iamdictam guadiam et obligationis
 pænam. omnia autem suprascripta fecit ipse Alfanus dum et
 ipsi Leoni germano eius placeret. et ipse Leo per convenientiam
 obligavit se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam
 removere aut contradicere presumpserint, componere ipsi domno
 Leoni eiusque successoribus et partibus ipsius monasterii quinquagint
 auri solidos constantinatos. quod autem superius disturbatum
 est legitur: "orientali". Et taliter tibi Grimoaldo notario
 scribere precepi. S.
 + Ego qui supra Petrus iudex. S.
 + Ego Petrus notarius me subscripsi. S.
 + Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
 |  |