Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.53 » Pag 203 - 206

1.53
203
206

203
+ In nomine Domini. Tricesimo primo anno principatus domni nostri
Guaymarii et decimo anno ducatus eius Amalfi et Syrrenty et septimo anno
principatus domni Gisolfi eius filius, gloriosis principibus et ducibus, mense
204
februarius, prima indictione. Ego Petrus, filius Sabini qui dicebatur da Lavinea,
dum congruum michi fuit, bona etenim mea volumtate, promitto atque
per hanc cartulam firmiter constabilisco tibi Roffrido iudici de castellum Lauri
propter ipsa rebus vestra, que michi at pastenandum et laborandum dedistis
qualiter vobis pertinet a Iohanne affiliatus Risi, quod sunt in primis
ipsa curte in Tauranu cum arbusta et ortis et sedilia cum fundamentis super
terra et suptus terra, et ipsa vinealicella cum area fabirita, et ipsa vineale;
simulque et ubicumque exinde inventus fuerit, cum arbustis et castanietis
et certietis in montibus et planis, ubicumque exinde inventus fuerit, totum
a funditus illut michi at pastenandum et lavorandum dedistis et tradidistis.
In eo namque ordine ut ego qui supra Petrus et meos heredes illut pinare debeamus
arbores et vites, seu aliis arboribus fructiferis, et ubi meruerit castaneis
seu olibe illut pastenemus et fructemus bonum et utilem, sicut meruerit,
ut pareat bene pastenatum seu laboratum subtus et super, et illut conciare
debeamus cum bobes et at manus diligenter apto tempore, et faciamus vos
scire at seminandum illut, et si pars vestra qui supra medietatem sementem
ibidem dederitis et illut nobiscum at manus cultaberitis, dividamus ipsa frugi
a de suptus per medium, et si taliter, ut dictum est, non feceritis, dare vobis
exinde debeamus terraticum secundum consuetudinem loci illius. Et intro ipse
sedilie, ubi nobis placuerit, licentiam habeamus facere casa et curte, ubi nos
regere possamus cum causa nostra, et liceat nos ibi habitare et residere omnesque
nostras utilitates ibi facere. Ipsa namque vindemia ego qui supra Petrus
et meos heredes illut vindemia re debeamus apto tempore cum nostris operariis
at omnem nostrum expendium et at palmentum trahere, et quod vinum
mundum et peciolum, ibidem Deus dederit, per medium illut dividamus at
palmentum; ipsa vero sortione vestra, qui vobis exinde veniet, nos illut recipere
et reponere debeamus in ipsa casa, que ibidem fecerimus, in organea vestra
que ibidem nobis dederitis et salbum illut vobis faciamus usque dum illut
inde tollatis excepto ab igne et gente. Ipse vero castanees et nuces et olibe,
que ibidem habuerit, nos ille curam habere et salbe facere debeamus, et nos
ille colligamus at omnem nostrum expendium, et in superdicta casa ille portemus
et viride ille vobiscum ibidem per medum dividamus, sortione namque
vestra, qui vobis exinde veniet, nos illut vobis trahere et adducere debeamus
cum nostris hominibus at omnem nostrum expendium usque at superdictum
castellum Lauri in casa vestra; de ipsa vero horta statuimus ut laboremus
et cultemus illut, sicut meruerit, et ipsa folia et fructora seu poma, que
ibidem paruerit habere, salbum illut faciamus et medietatem inde vobis demus,
206
medietate namque vestra, qui vobis exinde veniet, de folia et fructora
seu poma vos exinde trahere faciatis et adducere atque portare quomodo et
qualiter volueritis. Quando autem ibidem veneritis vel vestrum hominem
direxeritis, pro sortione vestra de vino et castanee seu olibe recipere, at una
persona hominis dare vobis debeamus manducare et vibere ut iustum fuerit.
Hoc autem statuimus, ut si de ista terra exiero ego qui supra Petrus vel meos
heredes, ipsa superdicta rebus cum omnia intro se haben tibus redeat in potestate
tua et de tuis heredibus et expectetis nos usque in tres anni; si autem
intro tres anni reversi fuerimus in ista terra iterum predicta rebus sit mea et
de meis heredibus in suprascripto ordine; tantum si in tres anni non redierimus
in hec terra soluti exinde maneamus a vestra parte et ista cartula sit
vacua; exinde obligo me ego qui supra Petrus et meos heredes tibi superdicto
Roffrido iudici tuique heredibus ipsa superdicta rebus pastenare et cultare et
apto tempore laborare et omnia vobis adimplere, sicut super legitur. Quod si
omnia qualiter super legitur ego et meos heredes tibi tuique heredibus non
adimpleverimus, aut si de suprascriptis omnibus aliquid vobis remobere seu minuare
quesierimus, tunc combenientie ordine obligo me et meos heredes tibi
tuique heredibus componere viginti auri solidos constantinatos, et omnia ut
super legitur taliter vobis adimpleamus. Unde in suprascripta ratione guadiam
tibi dedi et mediatorem tibi exinde posui Garofalo, filium Grimoaldi, ex
eodem castello Lauri. Et hec cartula in suprascripta ratione semper sit firma et
stabilis vobis permaneat. Quam te Maio clericum et notarium scribere
rogabimus.
+ Ego Ingu.
+ Ego Gaydone.
Torna all'inizio