104
+ ARNALDUS GRATIA DEI ACHERONTINUS ARCHIEPISCOPUS.
Convenit Pontificali moderamini pia religione pollentibus. et pro dei karitate
pluribus necessariis indigentibus debita compassione succurrere eorumque postulationibus
benigna devotione assensum attribuere. Potissimum enim lucri
premium apud conditorem omnium deum reponitur. Quando in necessitate
pro deo mundum relinquentibus subvenitur. Iccirco nos divina gratia in acherontina
ecclesia constitutus vobis et sancto laurentio de aversa monachis videlicet
hugoni priori . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et roggerio bona vita atque
pia religione notis vestrisque successoribus similem vitam ducentibus pro vite
sustentatione concedimus ecclesiam sancti angeli de frassineto cum pertinentiis
suis. et ecclesiam sancti donati de silva cum pertinentiis suis. et
ecclesiam sancti iacobi similiter ut habeatis potestatem eas ordinandi gubernandi.
atque quiete tenendi. ita tamen ut singulis annis tres salmas olei
constantes viginti et uno starorum ad mensuram botentinam ecclesie acherontinae
sanctae dei genitrici semperque virgini Mariae in festivitate sancti
martini ad eius illuminationem pro pensione reddatis. et equum aut mulum
vel mulam si ibi fuerit semel in anno ad romam incedendum nobis accomodetis
et priorem ecclesiarum illarum ad nostrum sinodum si vocatus
fuerit et sina mea excusatione non remanserit venire faciatis. Si autem sua
rebellione venire noluerit. infra quadraginta dies si inquisitio facta fuerit
apud vos nobis emendetur. et debitam satisfactionem in nostro episcopo de
predictis ecclesiis non agatis et nullam ecclesiam nostro archiepiscopatui
subiancentem sine nostro consensu acquiratis. Et si predicta omnia nobis nostrisque
successoribus vos vestrisque successores non observaveritis. confirmamus
atque statuimus ut que concedimus iuste amittatis. Si vero aliquis
temerario ausu huius nostri privilegi violator extiterit. auctoritate dei et
sanctae mariae sanctique petri. et nostra. sciat se innodatum vinculo excommunicationis
quo usque deo et vestre fraternitati dignos penitentie fructus
reservaverit.
+ Ego arnaldus archiepiscopus gratia dei acherontine predicte ecclesie
. . . . . . . . . . . . . . supscripsi
105
+ Ego Robertus gratia dei trigarensis episcopus hoc confirmo.
+ Ego arnaldus acherentine sedis episcopus hanc cartam affirmo.
+ . . . . . . . . . . . . venusinus episcopus hoc confirmo.
+ Ego romanus archipresbyter sancte acerentine sedis.
+ Ego Caro archidiaconus eiusdem sancte ecclesie.
. . . . . . . . . . . . pridie kalendas ianuarii per manus Sassonis Sancte marie
diaconus anno septimodecimo pontificatus domini arnaldi archiepiscopi acherontini.
Ab incarnatione vero domni millesimo octogesimo quarto indicione
septima.
|